Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso
quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
ecquid erit praemi?
licet enim mihi versibus isdem affari te,
Attice,
quibus affatur Flamininum
ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei,
quamquam certo scio non,
ut Flamininum,
sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque,
novi enim moderationem animi tui et aequitatem,
teque non cognomen solum Athenis deportasse,
sed
humanitatem et prudentiam intellego.
et tamen
te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum
gravius commoveri,
quarum consolatio et maior est
et in aliud tempus differenda.
[p. 10]
nunc autem visum est mihi de senectute aliquid
ad te conscribere,