Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
2. SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc
C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem,
M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime
quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus
se Aetna gravius dicant sustinere.
CATO. Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem
admirari videmini. quibus enim nihil est in ipsis
opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas
gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt,
eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas
afferat. quo in genere est in primis senectus, quam
ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant
adeptam1 ; tanta est stultitiae inconstantia atque
perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui
enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae
adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis
esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent,
quam si octogesimum? praeterita enim aetas
quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione2
permulcere posset stultam senectutem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.