Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[125]
quin etiam
hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit
praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita
cadat ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu
et fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem, idque esse omnibus confitendum.
[p. 360]
Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius
facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato,
deinde a natura, vis omnis divinandi ratioque repetenda. fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri.
fatum autem id appello, quod Graeci edJuap/evrv,
id est ordinem seriemque causarum, cum causae
causa nexa rem ex se gignat. ea est ex omni
aeternitate fluens veritas sempiterna. quod cum
ita sit, nihil est factum, quod non futurum fuerit,
eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas
id ipsum efficientes natura contineat.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.