Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[23]
Quid? quaeris, Carneades, cur haec ita fiant
aut qua arte perspici possint? nescire me fateor,
evenire autem te ipsum dico videre. ' Casu,' inquis.
itane vero? quicquam potest casu esse factum, quod
omnes habet in se numeros veritatis? quattuor tali
iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum
[p. 250]
Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros
putas? aspersa temere pigmenta in tabula oris
liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae
pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas?
sus rostro si humi A litteram impresserit, num
propterea suspicari poteris Andromacham Ennii ab
ea posse describi? fingebat Carneades in Chiorum
lapicidinis saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo,
aliquam non dissimilem figuram, sed certe non talem
ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto
res habet, ut numquam perfecte veritatem casus
imitetur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.