Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[28]
quod autem scriptum
habetis hinc tripudium fieri, si ex ea quid in solum
ceciderit, hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium
solistimum dicitis. itaque multa auguria, multa
auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia
collegi amissa plane et deserta sunt.
16. Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem gerebatur, quod etiam nunc
nuptiarum auspices declarant, qui, re omissa, nomen
[p. 256]
tantum tenent. nam ut nunc extis (quamquam id
ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus
magnae res inpetriri solebant. itaque, sinistra dum
non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.