Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[60]
29. At multa falso. immo obscura fortasse
nobis. sed sint falsa quaedam; contra vera quid
dicimus? quae quidem multo plura evenirent, si ad
quietem integri iremus. nunc onusti cibo et vino
perturbata et confusa cernimus. vide, quid Socrates
in Platonis Politia loquatur. dicit enim:
'Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et
rationis sit particeps, sopita langueat; illa autem, in
qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas,
cum sit immoderato tumefacta1 potu atque pastu,
exsultare eam in somno immoderateque iactari.
itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac
ratione vacua, ut aut cum matre corpus miscere
videatur aut cum quovis alio vel homine vel deo,
saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie
cruentari multaque facere impure atque taetre cum
[p. 292]
temeritate et impudentia.”
1 tumefacta Dav.; obstupefacta MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.