Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[97]
Ad nostra iam redeo. quoties senatus decemviros ad libros ire iussit! quantis in rebus quamque
saepe responsis haruspicum paruit! nam et cum
[p. 328]
duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces,
et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus
auditus, et cum caelum discessisse visum est atque
in eo animadversi globi, delata etiam ad senatum
labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem
terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus
conquassata esset—quibus portentis magna populo
Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur. inque his omnibus responsa haruspicum
cum Sibyllae versibus congruebant.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.