Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[10]
eadem in litteris ratio est reliquisque rebus,
[p. 380]
quarum est disciplina. num censes eos, qui divinare
dicuntur, posse respondere, sol maiorne quam terra
sit an tantus, quantus videatur? lunaque suo lumine
an solis utatur? sol, luna quem motum habeat?
quem quinque stellae, quae errare dicuntur? nec
haec, qui divini habentur, profitentur se esse dicturos,
nec eorum, quae in geometria describuntur, quae
vera, quae falsa sint; sunt enim ea mathematicorum,
non hariolorum.
4. De illis vero rebus, quae in philosophia
versantur, num quid est, quod quisquam divinorum
aut respondere soleat aut consuli, quid bonum sit,
quid malum, quid neutrum? sunt enim haec propria
philosophorum.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.