aio te, Aeacida, Romanos vincere posse?primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; [p. 502] postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
stolidum genus Aeacidarum,tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, 'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem! ”
bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes,