Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[120]
Utrum igitur censemus dormientium animos per
sene ipsos in somniando moveri, an, ut Democritus
[p. 506]
censet, externa et adventicia visione pulsari? sive
enim sic est sive illo modo, videri possunt permulta
somniantibus falsa pro veris. nam et navigantibus
moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu
oculorum duo pro uno lucernae lumina. quid dicam,
insanis, quid ebriis, quam multa falsa videantur?
quodsi eius modi visis credendum non est, cur
somniis credatur, nescio. nam tam licet de his
erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut
ea quae stant, si moveri videantur, terrae motum
significare dicas aut repentinam aliquam fugam;
gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem
ac seditionem moveri!
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.