Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[28]
12. Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei
publicae causa communisque religionis colendam
censeo. sed soli sumus; licet1 verum exquirere sine
invidia, mihi praesertim de plerisque dubitanti.
inspiciamus, si placet, exta primum. persuaderi
igitur cuiquam potest ea, quae significari dicuntur
extis, cognita esse a haruspicibus observatione
diuturna? quam diuturna ista fuit? aut quam
longinquo tempore observari potuit? aut quo modo
est collatum inter ipsos, quae pars inimica, quae pars
familiaris esset, quod fissum periculum, quod com-
[p. 402]
modum aliquod ostenderet? An haec inter se
haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt?
At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi
quidem potest; alios enim alio more videmus exta
interpretari, nec esse unam omnium disciplinam.
”
1 quibus licet Reid, Ac. N. 8, p. 11, making soli sumus refer to the Academicians.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.