Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[60]
28. An vero illa nos terrent, si quando
aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata
dicuntur? quorum omnium, ne sim longior, una
ratio est. quicquid enim oritur, qualecumque est,
causam habeat a natura necesse est, ut, etiamsi
praeter consuetudinem extiterit, praeter naturam
tamen non possit existere. causam igitur investigato
in re nova atque admirabili, si poteris; si nullam
reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri
potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi
rei novitas attulerit, naturae ratione depellito. ita
te nec terrae fremitus, nec caeli discessus, nec
lapideus aut sanguineus imber, nec traiectio stellae,
nec faces visae terrebunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.