Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[18]
ego1 a te non postulo,
ut dolorem eisdem23 verbis adficias quibus voluptatem
Epicurus,4 homo, ut scis,5 voluptarius. ille dixerit sane
idem in Phalaridis tauro, quod, si esset in lectulo;
ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem. si fortis est6 in perferendo, officio satis est; ut
laetetur etiam, non postulo. tristis enim res est sine [p. 289]
dubio, aspera, amara, inimica naturae, ad patiendum
tolerandumque difficilis.
Aspice Philoctetam,7 cui concedendum est gementi;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.