Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
est profecto animi medicina, philosophia;1 cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus,2 ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est.
Quamquam de universa philosophia, quanto opere
et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum
est in Hortensio.3 de maxumis autem rebus nihil fere
intermisimus postea nec disputare nec scribere. his
autem libris exposita sunt ea quae4 a5 nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata. sed quo
niam duobus superioribus de morte et de dolore dictum est, tertius dies disputationis hoc tertium volumen efficiet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.