Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[81]
ergo ut optuma quisque valetudine
adfectus1 potest videri ut natura ad aliquem morbum2
proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior.
qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio,3 citiusque
repentinus oculorum tumor4 sanatur quam diuturna
lippitudo depellitur.5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.