previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 404] Quintus1 hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam tu ex omnibus maxime2 probas, disputatum. placere enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis virtutem ad beate vivendum se ipsa3 esse4 contentam. quod5 etsi difficile6 est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae,7 tale tamen est, ut elaborandum sit, quo8 facilius probetur. nihil est9 enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur. [2] nam cum ea10 causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto11 spe beate vivendi tantam12 in eo studio curam operamque posuerunt. quodsi ab is inventa et perfecta virtus [p. 405] est, et si praesidii ad beate vivendum in virtute satis est, quis est qui non praeclare et ab illis positam et a nobis susceptam operam philosophandi13 arbitretur? sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus famula fortunae est nec tantarum14 virium est, ut se ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia nitendum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda videantur. [3] equidem eos casus, in quibus me fortuna vehementer exercuit,15 mecum ipse considerans huic incipio sententiae diffidere interdum et humani generis imbecillitatem fragilitatemque16 extimescere. vereor enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset17 isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis18 adiunxisset, animos quoque dederit et corporum doloribus congruentis et separatim suis angoribus et molestiis implicatos. [4] sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existumo.1920 illa enim, si modo est ulla virtus,21 quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia,22 quae cadere in hominem23 possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam24 nihil censet ad se pertinere. nos autem omnia adversa cum25 venientia metu augentes, tum maerore praesentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare26 malumus.27 [5]

Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est.28 cuius in sinum cum a primis temporibus29 aetatis nostra30 voluntas studiumque nos compulisset, [p. 406] his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. o vitae philosophia dux, o virtutis31 indagatrix expultrixque32 vitiorum!33 quid34 non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum35 et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. est autem36 unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti37 inmortalitati anteponendus. [6] cuius igitur potius opibus utamur quam tuis, quae et vitae38 tranquillitatem largita nobis es et39 terrorem40 mortis sustulisti? Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta41 a multis etiam vituperetur. vituperare quisquam vitae parentem et hoc parricidio42 se inquinare audet43 et tam impie ingratus esse,44 ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi minus percipere potuisset? sed, ut opinor, hic error et haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus vita hominum instructa primis45 sit, fuisse philosophos [p. 407] arbitrantur. [7] Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen esse confitemur recens. nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non46 modo re esse antiquam, verum etiam nomine? quae divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque47 cuiusque rei cognitione48 hoc pulcherrimum nomen apud antiquos adsequebatur.49 itaque et illos septem, qui a Graecis σοφοί,50 sapientes a nostris et habebantur51 et nominabantur,52 et multis ante saeculis Lycurgum,53 cuius temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur, et iam54 heroicis aetatibus Ulixem55 et Nestorem accepimus et56 fuisse et habitos esse sapientis.57 [8] nec vero Atlans58 sustinere caelum nec Prometheus adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore genero filia traderetur, nisi caelestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset.59 a quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pythagorae manavit aetatem.60 quem, ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phliuntem6162 ferunt venisse, eumque cum63 Leonte, principe Phliasiorum,64 docte et copiose disseruisse quaedam. cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret; at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum. admiratum Leontem novitatem nominis [p. 408] quaesivisse, quinam essent65 philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset; [9] Pythagoram autem respondisse similem sibi videri vitam66 hominum et mercatum eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius Graeciae celebritate; nam ut illic67 alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset68 autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus quandam celebritatem69 ex urbe aliqua70 sic in hanc71 vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose intuerentur; hos se appellare sapientiae studiososid est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque72 praestare. [10]

Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator73 fuit. qui cum post74 hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur75 quove reciderent,76 studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus77 anquirebantur et cuncta caelestia. [p. 409] Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus78 etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere. [11] cuius multiplex ratio disputandi rerumque varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et litteris consecrata plura genera effecit79 dissentientium philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti80 sumus, quo Socratem usum arbitrabamur,81 ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et in omni disputatione, quid esset simillimum veri, quaereremus.82 quem morem83 cum Carneades acutissime copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et nuper in Tusculano, ut ad eam84 consuetudinem disputaremus. et quadridui quidem sermonem superioribus ad85 te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus: [12]

Non mihi videtur ad beate vivendum satis posse virtutem.

At86 hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe antepono tuo.

Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc,87 quod mihi dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.

Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?

Prorsus nego.

Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est praesidi88 in virtute?

Certe satis.

Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum [p. 410] dicere aut, quem bene fateare, eum negare beate vivere?

Quidni possim?89 nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter90 et ob eam rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc91 dicambene.” dico enim constanter graviter sapienter fortiter. [13] haec etiam in eculeum coiciuntur,92 quo vita non adspirat beata.

Quid igitur? solane beata vita, quaeso, relinquitur extra ostium93 limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec94 supplicium nec dolorem?

Tu, si quid es facturus,95 nova aliqua conquiras oportet; ista me minime movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia quaedam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum96 ista magis gustata quam potata delectant. velut iste chorus97 virtutum in eculeum impositus imagines constituit ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura98 nec eas beata vita a se desertas passura videatur; [14] cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur. quam ob rem hoc nunc quaeramus; virtutes autem noli vereri99 ne100 expostulent et querantur101 se a102 beata vita esse relictas. si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio103 Q. Caepione M'. Aquilio104 recordatur, beatamque vitam, [p. 411] si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia105 negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune. [15]

Facile patior te isto106 modo agere,107 etsi iniquum est praescribere108 mihi te, quem ad modum a me disputari velis. sed quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur.

Actum vero, et aliquantum quidem.

Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta109 quaestio110 est.111

Quo tandem modo?

Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu112 inconsiderato elatae113 rationem omnem114 repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt. quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest, alterum semper impendet, esse non miser? quid, si idem, quod115 plerumque fit, paupertatem ignominiam infamiam116 timet, si117 debilitatem caecitatem, si denique, quod non singulis118 hominibus, sed potentibus119 populis saepe contigit,120 servitutem? [16] potest ea timens esse quisquam beatus? quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentiaadde121 eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus?122 quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat,123 eo gravius ardentiusque [p. 412] sitientem,124 nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatus125 ille levitate inanique laetitia exultans et temere126 gestiens nonne tanto miserior, quanto sibi videtur beatior? ergo ut hi127 miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes128 languidis liquefaciunt voluptatibus. ut maris129 igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat. quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique130 accidere possunt, tolerabilia131 ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur132 animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit? [17] et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?133

Atqui alterum dici non134 potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur,135136 nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur,137138 beati sint, itaque id tibi concedo; alterum autem iam integrum non est. superioribus enim disputationibus effectum est vacare139 omni animi perturbatione140 sapientem.

Nimirum igitur confecta res est; [18] videtur enim ad exitum venisse quaestio.

Propemodum id quidem.

Verum tamen mathematicorum iste mos est, non est philosophorum. nam geometrae cum aliquid docere volunt, si quid ad eam rem pertinet eorum quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso et probato, [p. 413] illud modo explicant, de quo ante nihil scriptum est; philosophi quamcumque rem habent in manibus, in eam quae conveniunt, congerunt omnia, etsi alio loco disputata sunt. quod ni ita esset, cur Stoicus, si esset141 quaesitum, satisne ad beate vivendum virtus posset, multa diceret? cui satis esset respondere se ante docuisse142 nihil bonum esse nisi quod honestum esset, hoc probato consequens esse beatam vitam virtute esse contentam,143 et quo modo hoc sit consequens illi, sic illud huic, ut, si beata vita144 virtute contenta145 sit, nisi honestum quod146 sit, nihil aliud sit bonum. [19] sed tamen non agunt sic; nam et de honesto et de summo bono separatim libri sunt, et cum ex eo efficiatur satis magnam in virtute ad beate vivendum esse vim, nihilo minus147148 hoc agunt separatim. propriis enim et suis argumentis et admonitionibus149 tractanda quaeque res est, tanta praesertim. cave enim putes ullam in150 philosophia vocem emissam clariorem ullumve151 esse philosophiae promissum uberius aut maius. Nam quid profitetur? o dii boni! perfecturam se, qui legibus suis paruisset, ut esset contra fortunam semper armatus, ut omnia praesidia haberet in se bene beateque vivendi, ut esset semper denique beatus. [20] sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni152 aestumo, quod pollicetur. nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque153 fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium154 multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui155 invenisset novam voluptatem156qua157 ipsa non fuit158 contentus; neque enim umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio [p. 414] elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset,159 quo hoc firmius160 crederemus. [21]

Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod requiram. ego enim adsentior161 eorum quae posuisti alterum alteri consequens esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse nisi virtutem bonum. sed Brutus tuus auctore Aristo162 et Antiocho non sentit hoc; putat enim,163 etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem.164

Quid igitur? [22] contra Brutumne me165 dicturum putas?

Tu vero, ut videtur; nam praefinire non est meum.

Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo166 nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer,167 dissensio fuit. mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset;168 in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. dicebantur haec, quae scripsit169 etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse170 neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte171 plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset,172 ut vires, ut valetudinem,173 ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet,174 tamen ex multo maiore parte optinere175 nomen suum. [23] haec [p. 415] nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur.176 nam et, qui beatus est, non intellego quid requirat, ut sit beatiorsi est enim quod177 desit, ne beatus quidem est—, et quod ex maiore parte unam quamque rem178 appellari179 spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria genera180 malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa181 sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam? [24]

Hoc illud est, quod Theophrastus182 sustinere non potuit. nam cum statuisset verbera, tormenta, cruciatus, patriae eversiones,183 exilia, orbitates magnam vim habere ad male misereque vivendum, non est ausus elate et ample loqui, cum humiliter demisseque sentiret.184 quam bene, non quaeritur, constanter quidem certe. itaque mihi placere non solet consequentia reprehendere, cum prima concesseris. hic autem elegantissimus185 omnium philosophorum et eruditissimus non magnopere reprehenditur, cum tria genera dicit186 bonorum, vexatur autem ab omnibus primum in eo libro quem scripsit de vita beata, in quo multa disputat, quam ob rem is, qui torqueatur qui crucietur, beatus esse non possit. in eo etiam putatur dicere in rotamid est genus quoddam tormenti apud Graecos187beatam vitam non escendere.188 non usquam189 id quidem dicit omnino, sed quae dicit, idem valent. [25] possum igitur, [p. 416] cui concesserim190 in malis esse dolores corporis, in malis naufragia fortunae, huic suscensere191 dicenti non omnis bonos esse beatos, cum in omnis bonos ea, quae ille in malis numerat, cadere possint? vexatur idem Theophrastus192 et libris et scholis omnium philosophorum, quod in Callisthene193 suo laudarit illam sententiam:

Vita/m regit194 fortu/na, non sapie/ntia.
negant ab ullo philosopho quicquam dictum esse languidius. recte id quidem, sed nihil intellego dici potuisse constantius. si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere? [26] An malumus Epicurum imitari? qui multa praeclare195 saepe dicit; quam enim sibi constanter convenienterque dicat, non laborat.196 laudat tenuem197 victum. philosophi id quidem, sed si Socrates aut198 Antisthenes diceret, non is199 qui finem bonorum voluptatem esse200 dixerit. negat quemquam iucunde201 posse vivere, nisi idem honeste202 sapienter iusteque203 vivat. nihil gravius, nihil philosophia204 dignius, nisi idem hoc ipsumhoneste sapienter iustead voluptatem referret. Quid205 melius quam: fortunam exiguam206 intervenire sapienti? sed hoc isne207208 dicit, qui, cum dolorem non modo209 maxumum malum, sed solum malum etiam dixerit, toto210 corpore opprimi possit doloribus211 acerrumis tum, cum maxime contra [p. 417] fortunam glorietur? quod idem melioribus etiam verbis Metrodorus: [27] “occupavi212 te213inquit, “Fortuna,214 atque cepi215 omnisque216 aditus tuos interclusi, ut ad me adspirare non posses.” praeclare, si Aristo Chius217 aut si Stoicus218 Zenon219 diceret, qui, nisi quod turpe esset, nihil malum duceret; tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis220 adfectione explorataque eius 221 spe contineri, Fortunae aditus interclusisti? quo modo? isto enim bono iam exspoliari potes.

Atqui his capiuntur imperiti, et propter huius222 modi sententias istorum hominum est multitudo; [28] acute autem223 disputantis illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit, videre. velut in ea ipsa sententia, quam in hac disputatione suscepimus, omnis bonos semper beatos volumus esse. quos224 dicam bonos, perspicuum est; omnibus enim virtutibus instructos et ornatos tum sapientis, tum viros bonos dicimus. videamus, qui225 dicendi sint beati. [29] equidem eos existimo, qui226 sint in bonis nullo adiuncto malo; neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio. hanc assequi virtus, si227 quicquam praeter ipsam228 boni est,229 non potest. aderit enim malorum, si mala illa ducimus,230 turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo,231 debilitas, caecitas, interitus232 patriae, exilium, servitus denique. [p. 418] in his tot et tantisatque etiam plura possunt acciderepotest esse sapiens; nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere. at si ea mala sunt, quis potest praestare semper sapientem beatum fore, cum vel in omnibus is233 uno tempore esse possit? [30] non igitur facile concedo neque Bruto meo neque communibus234 magistris nec veteribus illis, Aristoteli Speusippo Xenocrati Polemoni, ut, cum ea quae supra enumeravi in malis numerent, idem dicant semper beatum esse sapientem. quos235 si titulus hic delectat236 insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum237 illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria238 sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis. [31] nunc239 et haec loqui, quae sunt magni cuiusdam et alti viri, et eadem, quae vulgus, in malis et bonis numerare concedi nullo modo potest. qua gloria commotus Epicurus exoritur; cui etiam, si dis240 placet, videtur semper241 sapiens beatus. hic dignitate huius sententiae capitur, sed numquam id diceret, si ipse se242 audiret. quid est enim quod minus conveniat, quam ut is, qui vel summum vel solum malum dolorem esse dicat, idem243 censeatquam hoc suave est!” tum, cum dolore crucietur, dicturum esse sapientem? non [p. 419] igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi244 sunt,245 sed ex perpetuitate atque constantia.246 [32]

Adducis247 me, ut tibi adsentiar. sed tua quoque vide ne desideretur constantia.248

Quonam modo?

Quia legi tuum nuper quartum249 de finibus; in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostenderequod mihi quidem probatur250inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse. quod si ita est, quid251 est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis252 dicere? rem enim opinor253 spectari oportere, non verba. [33]

Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit,254 quod Zenoni placuerit quodque eius auditori255 Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum256 fueritne consentaneum, ut totum257 hoc beate vivere in una virtute poneret. [34] quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiensquam sibi conveniat, ipse258 viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior?—, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus. [p. 420]

Et si Zeno Citieus,259 advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se260 in antiquam philosophiam videtur,261 huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum. velut262 in Gorgia263 Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum264 Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, “haud scioinquit; [35] 'numquam enim cum eo conlocutus sum.—ain tu? an aliter265 id266 scire non potes?—nullo modo.—tu igitur ne de Persarum quidem rege267 magno potes dicere, beatusne sit?268an ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus?—quid? tu in eo sitam vitam beatam putas?—ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros.—miser ergo Archelaus?—certe, si iniustus.' [36] videturne omnem hic beatam vitam in una virtute ponere? Quid vero? in Epitaphio269 quo modo idem? “nam cui viroinquitex se270 ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est. hic est ille moderatus, hic fortis, hic sapiens, hic et nascentibus et cadentibus271 cum reliquis commodis,272 tum maxime273 liberis parebit et oboediet praecepto illi veteri: neque enim laetabitur umquam nec maerebit274 nimis, quod275 semper in se ipso276 omnem spem reponet sui.” ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque fonte nostra omnis manabit oratio. [p. 421]

Unde igitur ordiri277 rectius possumus quam a communi parente natura? [37] quae, quicquid genuit, non modo animal, sed etiam quod ita ortum esset e terra, ut stirpibus suis niteretur, in suo quidque genere perfectum esse voluit. itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat278 interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas,279 omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi280 impediente perfecta sint. [38] facilius vero etiam in bestiis, quod is sensus a natura est datus, vis ipsius naturae perspici potest. namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam281 esse gradientis,282 earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures,283 non nullas abditas terraque tectas.284 atque earum quaeque suum tenens munus, cum in disparis animantis vitam transire non possit, manet in lege naturae. et ut bestiis aliud285 alii praecipui286 a natura datum est, quod suum quaeque retinet nec discedit287 ab eo, sic homini multo quiddam praestantius; etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi288 cum ipso deo, si289 hoc fas est dictu, comparari potest. [39] hic igitur si est290 excultus et si eius acies ita curata est, ut ne291 caecaretur erroribus, fit perfecta mens, id est absoluta ratio, quod est idem292 virtus. et si omne beatum est, cui nihil deest, [p. 422] et quod in suo genere expletum atque cumulatum est, idque virtutis est proprium, certe omnes293 virtutis compotes294 beati sunt.

Et hoc quidem mihi cum Bruto convenit, id est cum Aristotele Xenocrate Speusippo295 Polemone. sed mihi videntur etiam beatissimi. [40] quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit,296 beatus esse qui potest? at297 diffidat298 necesse est, qui bona dividit tripertito.299 qui enim poterit aut corporis firmitate300 aut fortunae stabilitate301 confidere? atqui nisi stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo potest. quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram maritimam demisisset, “non sane optabilis quidem ista302inquitrudentibus apta fortuna.” an dubium est quin nihil sit303 habendum in eo genere, quo vita beata compleatur,304 si id possit amitti? nihil enim interarescere, nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita beata consistit. nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit. [41] volumus enim eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum305 atque munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo. ut enim innocens306 is dicitur, non qui leviter nocet, sed qui nihil nocet,307 sic sine metu is habendus est, non qui parva metuit,308 sed qui omnino309 metu vacat. quae310 est enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in311 adeundo [p. 423] periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab omni metu? atque haec certe non ita se haberent, nisi omne bonum in una honestate consisteret.312 [42] qui autem illam313 maxume optatam et expetitam314 securitatemsecuritatem autem nunc appello315 vacuitatem aegritudinis, in qua vita316 beata posita esthabere quisquam potest, cui aut adsit aut adesse317 possit multitudo malorum? qui autem poterit esse celsus et erectus et ea, quae homini accidere possunt, omnia parva ducens, qualem sapientem esse volumus, nisi omnia sibi in se posita censebit? an Lacedaemonii Philippo318 minitante319 per litteras se omnia quae conarentur prohibiturum quaesiverunt,320 num se esset etiam mori prohibiturus: vir is, quem quaerimus,321 non multo facilius tali animo reperietur322 quam civitas universa? quid? ad hanc fortitudinem, de qua loquimur,323 temperantia adiuncta, quae sit moderatrix omnium commotionum,324 quid potest ad beate vivendum deesse ei, quem fortitudo ab aegritudine et a metu vindicet, temperantia cum325 a libidine avocet, tum insolenti alacritate gestire non sinat? haec efficere virtutem ostenderem, nisi superioribus diebus essent explicata. [43] Atque cum326 perturbationes327 animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod328 aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum329 consilio et ratione330 pugnent, his tu tam gravibus concitationibus [p. 424] tamque ipsis331 inter se dissentientibus332 atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est.

Atque333 etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum;334 quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; [44] quod bonum igitur, id honestum.335 at quae isti336 bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt; solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur honestate una337 vitam contineri338 beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem339 licet esse miserrimum.340 [45] an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque341 sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem,342 da divitias, honores, imperia, opes, gloriamsi fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti343 ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere? qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil344 poterit; quo345 detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod346 bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero [p. 425] adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum. [46] Quod ni ita tenebimus, multa erunt, quae nobis bona347 dicenda sint;348 omitto divitiasquas cum349 quivis quamvis indignus habere possit, in bonis non numero; quod enim est bonum, id non quivis habere potest—, omitto nobilitatem famamque popularem stultorum inproborumque350 consensu excitatam:351 haec, quae sunt minima, tamen bona dicantur necesse est, candiduli dentes, venusti oculi, color suavis et ea quae352 Anticlea353 laudat354 Ulixi pedes abluens:355

Le/nitudo ora/tionis, mo/llitudo co/rporis.356
ea si bona ducemus, quid erit in philosophi gravitate357 quam in volgi358 opinione stultorumque turba quod dicatur aut gravius aut grandius? [47] At enim eadem Stoici359praecipuavelproductadicunt, quaebonaisti. dicunt illi quidem, sed is vitam360 beatam compleri negant; hi autem sine is361 esse nullam putant aut, si sit beata, beatissimam certe negant. nos autem volumus beatissimam, idque nobis Socratica illa conclusione confirmatur.362 sic enim princeps363 ille philosophiae disserebat: qualis cuiusque animi adfectus esset, talem esse hominem; qualis autem homo ipse364 esset, talem eius esse orationem; orationi365 autem facta similia, factis vitam. adfectus autem animi in bono [p. 426] viro laudabilis; et vita igitur laudabilis boni viri; et honesta ergo, quoniam laudabilis. ex quibus bonorum beatam vitam esse concluditur.366 [48] Etenim, pro deorum atque hominum fidem!367 parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis368 et otii consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni concitatione animi, quam perturbationem voco, semper vacare, semper in animo eius esse placidissimam pacem? vir igitur temperatus, constans, sine metu, sine aegritudine, sine alacritate futtili,369 sine libidine nonne beatus? at370 semper sapiens talis; semper igitur beatus. Iam371 vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur vita laudabilis; nec quicquam372 sine virtute laudabile: beata igitur vita virtute conficitur. [49] Atque373 hoc sic etiam concluditur: nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. et est in aliqua vita praedicabile aliquid374 et gloriandum ac prae se ferendum, ut Epaminondas:375376
Consiliis nostris laus est attonsa Laconum,
ut Africanus:
A sole exoriente supra Maeotis377 paludes
Nemo est qui factis aequiperare queat.378
[p. 427] [50] quod si est,379 beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud quod praedicandum et prae se ferendum380 sit. quibus positis intellegis quid sequatur. Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim381 honestum, certe fatebuntur esse melius. ita erit beata vita melius aliquid; quo quid potest dici perversius?382 Quid? cum fatentur satis magnam vim esse in vitiis ad383 miseram vitam, nonne fatendum est eandem vim in virtute384 esse ad beatam vitam? contrariorum enim contraria sunt consequentia. [51]

Quo loco quaero, quam vim habeat libra illa Critolai, qui cum in alteram lancem animi bona imponat, in alteram corporis et externa, tantum propendere illam bonorum animi385386 lancem putet, ut387 terram et maria deprimat. quid ergo aut hunc prohibet aut etiam Xenocratem illum gravissumum388 philosophorum, exaggerantem tantopere389 virtutem, extenuantem cetera et abicientem, in virtute non beatam modo vitam, sed etiam beatissimam ponere? [52] quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere390 necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio391); in quem autem metus, in eundem392 formido timiditas pavor ignavia;393 ergo, ut idem vincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere:

Proinde394 i/ta parent se in vi/ta, ut vinci395 ne/sciant.
hic autem396 vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed [p. 428] etiam serviet; at nos autem397 virtutem semper liberam volumus, semper invictam; quae398 nisi sunt, sublata virtus399 est. [53] Atque si in virtute satis est praesidii ad bene vivendum, satis est etiam ad beate; satis est400 enim certe in virtute, ut fortiter vivamus; si fortiter, etiam ut magno animo, et quidem ut nulla re umquam terreamur semperque simus invicti. sequitur, ut nihil paeniteat, nihil desit, nihil obstet; ergo omnia profluenter absolute prospere, igitur beate. satis autem virtus ad fortiter vivendum potest; satis ergo etiam ad beate. [54] Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat,401 sic sapientia semper eo contenta402 est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.403

Similemne404 putas C. Laelii unum consulatum405 fuisse,406 et eum quidem cum repulsa (si,407 cum sapiens et bonus vir, qualis ille fuit, suffragiis praeteritur, non populus a bono consule potius quam ille a bono populo408409 repulsam fert410)—sed tamen utrum malles te,411 si potestas esset, semel ut Laelium consulem an ut Cinnam quater? [55] non dubito, tu quid responsurus sis; itaque video, cui committam. non quemvis hoc idem interrogarem; responderet enim alius fortasse se non modo quattuor consulatus412 uni anteponere, sed unum diem Cinnae multorum et clarorum virorum totis aetatibus. Laelius si digito quem attigisset, poenas dedisset; at Cinna collegae sui consulis Cn. Octavii413 praecidi caput414 iussit,415416 P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum [p. 429] hominum, quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris,417 in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis. beatusne igitur, qui hos418 interfecit?419 mihi contra non solum eo videtur miser,420 quod ea fecit, sed etiam quod ita se gessit, ut ea facere421 ei liceret (etsi peccare422 nemini licet; sed sermonis errore labimur;423 id enim licere424 dicimus, [56] quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelionam hunc illi425 duco simillimum—, an cum426 civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe: “moriatur”? in quo beatior ille, qui huic nefariae voci paruit,427 quam is, qui tam scelerate imperavit. nam cum accipere quam facere praestat iniuriam, tum morti iam ipsi428 adventanti paulum procedere ob viam, quod fecit Catulus, quam quod Marius,429 talis viri interitu sex430 suos obruere consulatus et contaminare extremum tempus aetatis. [57]

Duodequadraginta431 annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius,432 cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem et industrium,433 eundem tamen maleficum natura434 et [p. 430] iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus435 videri necesse est miserrimum. ea436 enim ipsa, quae concupierat, ne tum quidem, cum omnia437 se posse censebat, consequebatur. [58] qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natusetsi id quidem alius alio modo tradiditabundaretque et438 aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae439440 quosdam adulescentis amore441 coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos442 ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat,443 et quibusdam convenis444 et feris barbaris corporis custodiam committebat. ita propter iniustam dominatus cupiditatem445 in carcerem quodam modo ipse se incluserat. quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. ita446 sordido ancillarique447 artificio regiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris.448 et tamen ab is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque, ut candentibus449 iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent.450 [59] cumque duas uxores haberet,451 Aristomachen452 civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas453 ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. et cum fossam latam cubiculari454 lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum,455 cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. idemque cum in communibus [p. 431] suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat. [60] atque is cum pila ludere velletstudiose enim id factitabattunicamque poneret, adulescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur. hic cum quidam familiaris iocans dixisset: “huic quidem456 certe vitam tuam committisadrisissetque457 adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia viam demonstravisset interimendi sui, alterum, quia dictum id risu adprobavisset. atque eo facto458 sic doluit, nihil ut tulerit gravius in vita; quem enim vehementer amarat, occiderat. sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates. cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. [61] Quamquam hic quidem tyrannus ipse iudicavit, quam esset beatus. nam cum459 quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone460 copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, “visne igiturinquit,461o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam462 degustare et fortunam experiri meam?” cum se ille cupere dixisset, conlocari463 iussit hominem in aureo lecto strato464 pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque465 nutum illius intuentis diligenter ministrare. [62] aderant unguenta466 coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis467 epulis468 extruebantur. fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina469470 aptum demitti471 [p. 432] iussit,472 ut impenderet illius beati cervicibus. itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae473 defluebant coronae; denique exoravit tyrannum, ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. satisne videtur declarasse Dionysius474 nihil esse ei beatum, cui semper475 aliqui terror476 impendeat?477 atque ei478 ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret,479 civibus libertatem et iura redderet; is enim se adulescens inprovida aetate inretierat erratis eaque commiserat,480 ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.481 [63] Quantopere vero amicitias desideraret, quarum infidelitatem extimescebat, declaravit in Pythagoriis482 duobus illis, quorum cum alterum vadem mortis483 accepisset, alter,484 ut vadem suum liberaret, praesto fuisset ad horam485 mortis destinatam, “utinam egoinquittertius vobis amicus adscriberer!” quam huic erat miserum carere consuetudine amicorum, societate victus, sermone omnino familiari, homini praesertim docto486 a puero et artibus ingenuis487 erudito, musicorum488 vero perstudioso;489 poëtam etiam tragicum490quam bonum, nihil ad rem; in hoc491 enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum492 est; adhuc neminem cognovi poëtam (et493 mihi fuit cum Aquinio amicitia), qui sibi non optumus videretur; sic se res habet: te tua, me delectant mea494sed ut ad Dionysium495 redeamus: omni cultu et victu humano carebat; vivebat [p. 433] cum fugitivis, cum facinerosis, cum barbaris; neminem, qui aut libertate496 dignus esset aut vellet omnino liber esse, sibi amicum arbitrabatur.497

Non ego iam cum huius vita, qua taetrius miserius detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae498 vitam499 comparabo, doctorum hominum et plane sapientium: [64] ex eadem urbe humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum500 undique et vestitum501 vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram502 esse positam cum cylindro. [65] ego autem cum omnia conlustrarem oculisest enim ad503 portas Agragantinas504505 magna frequentia sepulcrorum—, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. atque ego statim Syracusaniserant autem principes mecumdixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. inmissi cum506 falcibus multi507 purgarunt et aperuerunt locum. [66] quo cum patefactus508 esset aditus, ad adversam509 basim510 accessimus.511 apparebat epigramma512 exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum513 fere. ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis [p. 434] unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate514 didicisset. sed redeat,515 unde aberravit oratio: quis est omnium, qui516 modo cum Musis, id est cum humanitate517 et cum doctrina, habeat aliquod commercium, qui se non hunc mathematicum malit quam illum tyrannum? si vitae modum actionemque quaerimus, alterius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione sollertiae, qui est unus suavissimus pastus518 animorum, alterius in caede et iniuriis cum et diurno et nocturno metu. age confer Democritum Pythagoram, Anaxagoram: quae regna, quas opes studiis eorum et delectationibus antepones? [67] Etenim, quae pars optuma est in homine, in ea situm esse necesse est519 illud, quod quaeris, optumum. quid est autem520 in homine sagaci ac bona mente melius? eius bono fruendum est igitur, si beati esse volumus; bonum autem mentis est virtus; ergo hac beatam vitam contineri necesse est. hinc omnia, quae pulchra521 honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem522 illud523 paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt. ex perpetuis autem plenisque gaudiis cum perspicuum sit vitam beatam existere, sequitur ut ea existat ex524 honestate.525 [68]

Sed ne verbis solum attingamus ea quae526 volumus ostendere, proponenda quaedam quasi moventia sunt, quae nos magis ad cognitionem intellegentiamque convertant. sumatur enim nobis quidam praestans vir optumis527 artibus, isque animo parumper et cogitatione528 fingatur. primum ingenio eximio