previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
5contigit aegra toros et mens incensa tenebris,
vertere tunc varios1 per longa insomnia questus
nec pereat quo scire malo, tandemque fateri
ausa sibi paulum,2 medio sic fata dolore est:
'nunc ego quo casu vel quo sic pervigil3 usque
10ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe
nox erat ante tuos,4 iuvenis fortissime, vultus.
quos ego cur iterum demens iterumque recordor
tam magno5 discreta mari? quid in hospite solo
mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
15accipiat, quae sola petit quaeque una laborum
causa viro. nam quando domos has ille reviset?6
aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
felices, mediis qui se dare fluctibus ausi
nec tantas timuere vias talemque secuti
20hunc7 qui deinde virum: sed sic quoque talis abito.'
tum iactata toro totumque8 experta cubile
[p. 159] ecce videt tenui candescere limen eoo;9
nec minus insomnem lux orta refecit amantem,
quam cum languentes levis10 erigit imber aristas
25grataque11 iam fessis descendunt flamina remis.

At sua longarum Minyas iam cura viarum
admonet, inque ipso nequiquam tempore regem
laetitiae12 meritique petunt. quem passus Iason
vota prius captasque deis accendere praedas
30prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam13
pellis et oblatis clarescant atria villis.

Ille autem iam iam14 vultus vocesque parantem
ante petit15 rumpitque moras inque ipsa morantis
prosilit ora viri talique effunditur ira:
35'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,
quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras.
quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum
causa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequore16 mersum
quo soror,17 ut felix nullos nunc nomine Graios
40nossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae18
Graecia, quodnam19 hominum cerno genus, aut ubi cautes
Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
exulibus? meque ante alios sic20 spreverit una,
45una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?
ipsum offerre meos, ipsum iam21 pandere lucos
imperet et nullo dignetur vincere bello?
cur age non templis sacrata avellere dona
omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
50praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes
[p. 160] esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?
scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.
55ante meus caesa descendet Caucasus umbra
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
aut ego cum vittis statui feralibus Hellen22
... si tamen his aliter perstas non cedere terris,
teque pudor cassi reditus movet, ac latet23 una
60nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor
quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbem longis iacet horridus annis
campus et ardentes ac me quoque vomere24 presso,
me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
65his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus
luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,
quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
70consiliis nox una satis, tecumque retracta
cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
robore, praedicti venies25 in rura laboris.
ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis
involvi flammisque velim,26 durare parumper
75an magis, everso iacias27 dum semina campo,
ac28 tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
miles et armata florescant pube novales.'

1 uarios M2, uario V

2 paulum V, causam Ph. Wagner

3 peruigil M, pergil V

4 tuos M2, uos V

5 magno M2, magna V

6 reuiset M2, reuisit V

7 huc Schenkl

8 totumque Loehbach (cf. Cat. 50, 11, Prop. I 14, 21, II 22, 47, Iuv. XIII 218). tumque V | tumque expectata cubili C ut vid.

9 eoo M2, eaeo V

10 leuis C non male suppl., om V

11 gratave Heinsius

12 Laetitiae M2, Latitiae V | meritique Bon.1, mentirique V

13 si iam M2, siam V

14 iam iam Iunt.1, nam iam VC | parantem V1C, parentem V, paratas Iunt.l, vulgo

15 petit Ald., aperit V, venit E. Reuss

16 aequore M, equote V

17 soror Bon.l, sor V

18 autque ex adque corr. V1

19 quodnam T Bon.2, quondam V

20 sic V, ut C

21 iam Sudhaus, om. V, me C, nunc cod. Bon.

22 fort. ante ego | hellen M, hillen V | excidit versus, quo figura τοῦ ἀδυνάτου geminabatur; suppleas e. g. quam iussi, vivam ex pelago remeare videbo.

23 mouet ac latet M, mouera clatet V

24 uomere M, uouemere V

25 venies Bon.2, ueniens V

26 uelim M, uelum V

27 iacias Bon.1, iaceas V

28 ac Bon.2, Hac V | cadmei MN, admei V |s dentibus Heinsius, seminis V (ex 75

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: