previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere. [2] nec vitia ebrietatis effingat [p. 184] neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum; quae neque oratori sunt necessaria et mentem, praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem, inficiunt. [3] nam frequens imitatio transit in mores. ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius. nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars esse videatur.

[4] quod est igitur huius doctoris officium? in primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus. [5] quippe et Rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, Labda succedit (quarum vis est apud nos quoque); et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur. [6] ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare [p. 186] nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt. [7] sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt. [8] curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur. [9] observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. nam frons pluribus generibus peccat. [10] vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur. [11] infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est; et nihil potest placere quod non decet.

[12] debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem. quod ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit [p. 188] locos et ad hoc maxime idoneos, id est, actionibus similes. [13] iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt. [14] et haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.

[15] ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. non de his loquor, quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim); [16] sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant. [17] nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis [p. 190] Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa. [18] nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. neque id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur laterum inclinatione forti ac virili, non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra; cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit. [19] A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu. neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1920)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1920)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ATHLE´TAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GYMNA´SIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PICTU´RA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: