Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[124]
quae
tamen exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra
a ceruicibus tollebant, blandius alia ad aurem invocabat,
uehementius etiam nonnulla feriebat; quarum cum omnium
vocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum
amplexu petebat, neque dormire excitatus neque vigilare
ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. nihil his neque
credibilius fingi neque vehementius exprobrari
neque manifestius ostendi potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.