Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine
quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum
sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus
oneratae; quae prius amovenda sunt, ut propitius
iudex defensionem ipsius negotii, cuius propria
quaestio est, audiat: ut, si defendendus sit M.
Caelius, nonne optime patronus occurrat prius conviciis luxuriae, petulantiae, impudicitiae quam veneficii, in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio;
tum deinde narret de bonis Pallae totamque de vi
explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.