Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
neque mihi unquam
tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem
faciunt expositionem, inseri velim. simplex enim
et undique praecisa non tam narratio vocari potest
quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa
[p. 76]
rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi)
prooemii parte ad intentionem praeparandus est
iudex; deinde curandum, ut omni arte vel ex spatio
eius detrahamus aliquid vel ex taedio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.