previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus. Sed utriusque similis condicio est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est. [2] adfectus plerumque haec pars mitiores habet. Non sine causa tamen difficilius semper est creditum, quod Cicero saepe testatur, defendere quam accusare. primum, quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit plerumque, verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, [p. 312] deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat. Quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio; hinc mille flexus et artes desiderantur. [3] tum accusator praemeditata pleraque domo adfert, patronus etiam inopinatis frequenter occurrit. accusator dat testem, patronus ex re ipsa refellit. accusator e criminum invidia, etsi falsa sit, materiam dicendi trahit, de parricidio, sacrilegio, maiestate; quae patrono tantum neganda sunt. ideoque accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt; bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit. quanquam ut, quod sentio, semel finiam, tanto est accusare quam defendere, quanto facere quam sanare vulnera, facilius.

[4] plurimum autem refert, et quid proposuerit1 adversarius et quomodo. primum igitur intuendum est, id, cui responsuri sumus, proprium sit eius iudicii an ad causam extra arcessitum. nam si est proprium, aut negandum aut defendendum aut transferendum; extra haec in iudiciis fere nihil est. [5] deprecatio quidem, quae est sine ulla specie defensionis, rara [p. 314] admodum et apud eos solos indices, qui nulla certa pronuntiandi forma tenentur. quamquam illae quoque apud C. Caesarem et triumuiros pro diuersarum partium hominibus actiones, etiamsi precibus utuntur, adhibent tamen patrocinia; nisi hoc non fortissime defendentis est dicere, quid aliud egimus, Tubero, nisi ut, [6] quod hic potest, nos possemus? quodsi quando apud principem aliumve, cui utrum velit liceat, dicendum erit, dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis utemur. suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat. [7] apud indices quidem secundum legem dicturos sententiam de confessis praecipere ridiculum est. ergo, quae neque negari neque transferri possunt, utique defendenda sunt, qualiacunque sunt, aut causa cedendum. negandi duplicem ostendimus formam, aut non esse factum aut non hoc esse, quod factum sit. quae neque defendi [p. 316] neque transferri possunt, utique neganda, nec solum si finitio potest esse pro nobis, sed etiam si nuda infitiatio superest. [8] testes erunt, multa in eos dicere licet; chirographum, de similitudine litterarum disseremus. utique nihil erit peius quam confessio. ultima est actionis controversia, cum defendendi negandive non est locus, [9] id est translatio.2 Atqui quaedam sunt, quae neque negari neque defendi neque transferri possunt. adulterii rea est quae, cum anno vidua fuisset, enixa est; lis non erit. Quare illud stultissime praecipitur, quod defendi non possit, silentio dissimulandum: siquidem est id, de quo iudex pronuntiaturus est. [10] At si extra causam sit adductum et tantum coniunctum, malim quidem dicere, nihil id ad quaestionem nec esse in iis morandum et minus esse quam adversarius dicat; tamen velut huic simulationi oblivionis ignoscam. debet enim bonus advocatus pro rei salute brevem negligentiae reprehensionem non pertimescere. videndum etiam, [11] simul nobis plura aggredienda [p. 318] sint an amolienda singula. plura simul invadimus, si aut tam infirma sunt, ut pariter impelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis non expediat; tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est. interim, [12] si resolvere ex parte diversa dicta difficilius erit, nostra argumenta cum adversariorum argumentis conferemus, si modo haec ut valentiora videantur effici poterit. quae vero turba ualebunt, diducenda erunt, ut, quod paulo ante dixi: heres eras et pauper et magna pecunia appellabaris a creditoribus et offenderas et mutaturum tabulas testamenti sciebas. [13] urgent universa; at si singula quaeque dissolveris, iam illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent. itaque propositio quoque secundum hane utilitatem accommodabitur, ut ea nunc singula ostendamus, nunc complectamur universa. [14] nam interim quod pluribus collegit adversarius, sat est semel proponere; ut, si multas causas faciendi, quod arguit, reo dicet accusator fuisse, nos, non enumeratis singulis, semel hoc in totum3 negemus, quia non, quisquis causam [p. 320] faciendi sceleris habuit, et fecerit. [15] saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet.

id autem, quod erit ab aduersario dictum, quomodo refutari debeat, intuendum est. nam si erit palam falsum, negare satis est, ut pro Cluentio Cicero eum, quem dixerat accusator epoto poculo concidisse, negat eodem die mortuum. [16] palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est. id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est; sufficit enim, quod adversarius non probat; item si ad causam non pertinet. [17] est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum. obiicitur Oppio, quod de militum cibariis detraxerit; asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere. [18] testes in Cornelium accusator lecti a tribuno codicis pollicetur; facit hoc Cicero [p. 322] supervacuum, quia ipse fateatur. petit accusationem in Verrem Q. Caecilius, quod fuerat quaestor eius; ipsum Cicero ut pro se videretur effecit. [19] cetera, quae proponuntur, communis locus habet. aut enim coniectura excutiuntur, an vera sint; aut finitione, an propria; aut qualitate, an inhonesta, iniqua, improba, inhumana, crudelia et cetera, quae ei generi accident. [20] eaque non modo in propositionibus et rationibus sed in toto genere actionis intuenda: an sit crudelis, ut Labieni in Rabirium lege perduellionis; inhumana, ut Tuberonis Ligarium exulem accusantis atque id agentis ne ei Caesar ignoscat; [21] superba, ut in Oppium ex epistola Cottae reum factum. perinde praecipites, insidiosae, impotentes deprehenduntur. Ex quibus tamen fortissime invaseris, quod est aut omnibus periculosum, ut dicit Cicero pro Tullio: quis hoc statuit unquam, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum iure potuerit occidere, a quo metuisse se dicat, ne ipse posterius occideretur? [p. 324] aut ipsis iudicibus, ut pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant. [22] nonnunquam tamen quaedam bene et contemnuntur vel tanquam levia vel tanquam nihil ad causam pertinentia. multis hoc locis fecit Cicero; et haec simulatio interim huc usque procedit, ut, quae dicendo refutare non possumus, quasi fastidiendo calcemus.

[23] quoniam vero maxima pars eorum similibus constat, rimandum erit diligentissime, quid sit in quoque, quod adsumitur, dissimile. In iure facile deprehenditur. est enim scriptum de rebus utique diversis, tantoque magis ipsarum rerum differentia potest esse manifesta. illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere. [24] exempla rerum varie tractanda sunt, si nocebunt; quae si vetera erunt, fabulosa dicere licebit; si indubia, maxime quidem dissimilia. neque enim fieri potest, ut paria sint per omnia, ut si Nasica post occisum Gracchum defendatur exemplo Ahalae, a quo Maelius est interfectus, Maelium regni adfectatorem fuisse, a Graccho leges modo latas esse populares, Ahalam magistrum equitum fuisse, Nasicam privatum esse dicatur. si defecerint omnia, [p. 326] videndum erit, an obtineri possit, ne illud quidem recte factum. quod de exemplis, idem etiam de iudicatis observandum.

[25] quod autem posui, referre, quo quidque accusator modo dixerit, huc pertinet, ut, si est minus efficaciter elocutus, ipsa eius verba ponantur; si acri et vehementi fuerit usus oratione, eandem rem nostris verbis mitioribus proferamus, ut Cicero de Cornelio, codicem attigit; [26] et protinus cum quadam defensione, ut, si pro luxurioso dicendum sit, obiecta est paulo liberalior vita. sic et pro sordido parcum, pro maledico liberum dicere licebit. [27] utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt: apud exercitum mihi fueris, inquit; tot annis forum non attigeris, ab fueris tamdiu et, cum tam longo intervallo veneris, cum his, qui in foro habitarunt, [28] de dignitate contendas Praeterea in contradictione interim totum crimen exponitur, ut Cicero pro Scauro circa Bostarem facit veluti orationem diversae partis imitatus, aut pluribus propositionibus iunctis, ut pro Vareno, cum iter per agros et loca sola [p. 328] faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, illico eo fieri vellet. quod est utile,4 si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus. interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet; et plerumque id est tutius. quaedam contradictiones natura sunt singulae; id exemplis non eget.

[29] communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium facit. est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest: [30] At enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi [p. 330] odii argumentum est. [31] Tubero Ligarium accusat, quod is in Africa fuerit, et queritur, quod ab eo ipse in Africam non sit admissus. aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio; quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum praesentem non totam causam intuentur. [32] quid tam videri potest contra Cluentium quam censoria nota? quid tam contra eundem, quam filium ab Egnatio corrupti iudicii, quo Cluentius Oppianicum circumvenisset, crimine exheredatum? [33] At haec Cicero pugnare invicem ostendit: Sed tu, Atti, consideres, censeo, diligenter, utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnatii. si Egnatii, leave est, quod censores de ceteris subscripserunt. ipsum enim Egnatium, quem tu gravem esse vis, ex senatu eiecerunt. sin autem censorium, hunc Egnatium, quem pater censoria subscriptione exheredarit, censores in senate, cum pardem eiecissent, retinuerunt. [34] illa magis vitiose dicuntur quam acute [p. 332] reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem. nam et illa accidunt parum cautis, ut crimen augeant, quod probandum est; de facto disputent, cum de auctore quaeratur; impossibilia aggrediantur, pro effectis relinquant vixdum inchoata, de homine dicere quam de causa malint; [35] hominum vitia rebus adsignent, ut, si quis decemviratum accuset non Appium; manifestis repugnent; dicant, quod aliter accipi possit; summam quaestionis non intueantur, non ad proposita respondeant; quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.

[36] eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant. nam quidam etiam in foro tanquam rem molestam et odiosam praetereunt, et iis plerumque, quae composita domo [p. 334] attulerunt, contenti sine adversario dicunt; et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut nihil dici pro parte altera possit. [37] alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae; si forte laedat,5 causae non ingenii culpa. [38] itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium. [39] alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte incusari solet; ut adversus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est. presserat enim turbulentis contionibus Cluentium [p. 336] Quintius. [40] nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius. nam cum Scauri columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, ego porro, inquit, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas apportavi. et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit. [41] illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur. [42] defensionis quoque permutatio reprelienditur saepe, ut Attius adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur.

declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant. facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, [p. 338] quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus:

Non male respondit, male enim prior ille rogarat.
Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario, [43] non ipsi nobis respondebimus. aiunt Accium interrogatum, cur causas non ageret, cum apud eum in tragoediis tanta vis esset optime respondendi, hanc reddidisse rationem, quod illic ea dicerentur quae ipse vellet, in foro dicturi adversarii essent quae minime vellet. [44] ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit. et bonus praeceptor non minus laudare discipulum debet, si quid pro diversa quam si quid pro sua parte acriter excogitavit. [45] rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum. nam loco a petitore primo contradictione uti qui possumus, ubi vera res agitur, cum adversarius adhuc nihil dixerit? [46] incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos; modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti [p. 340] sint, iocantur; frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus; ut pro Cluentio Cicero: [47] nam hoc persaepe dixisti, tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur? et est nescio quis de iis, quos amicos nobis arbitramur, qui nostra consilia ad adversarium deferat? quisnam hoc tibi renuntiavit? quis tam improbus fuit; cui ego autem narravi? nemo, ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiarit. [48] At quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: ego vero, inquit, ista non dico; quid enim attinet illa bis dici? [49] nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere [p. 342] possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest. [50] At in scholis recte et propositioniblis6 et contradictionibus occurremus, ut in utrumque locum, id est primum et secundum, simul plurimum exerceamur. quod nisi fecerimus, nunquam utemur contradictione; non enim erit, cui respondeamus.

[51] est et illud vitium nimium sollicite et circa omnia momenta luctantis; suspectam enim facit iudici causam, et frequenter, quae statim dicta omnem dubitationem sustulissent, dilata ipsis praeparationibus fidem perdunt, quia patronus et aliis crediderit opus fuisse. fiduciam igitur orator prae se ferat semperque ita dicat, tanquam de causa optime sentiat; [52] quod sicut omnia in Cicerone praecipuum est. nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus. porro, qui scierit, quid pars adversa, quid nostra habeat valentissimum, facile iudicabit, [p. 344] quibus maxime rebus vel occurrendum sit vel instandum.

[53] ordo quidem in parte nulla minus adfert laboris. nam si agimus, nostra confirmanda sunt primum, tum, quae nostris opponuntur refutanda; si respondemus, [54] prius incipiendum est a refutatione. nascuntur autem ex his, quae contradictioni opposuimus, aliae contradictiones, euntque interim longius; ut gladiatorum manus, quae secundae vocantur, fiunt et tertiae, si prima ad evocandum adversarii ictum prolata erat, et quartae, si geminata captatio est, ut bis cavere, bis repetere oportuerit; quae ratio et ultra ducit. [55] Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit refutatio, qualis est illa Scauri, de qua supra dixi; quin nescio an etiam frequentior, ubi quid negatur. videndum praecipue utrique parti, ubi sit rei summa. nam fere accidit, ut in causis multa dicantur, de paucis iudicetur.

[56] In his probandi refutandique ratio est, sed adiuvanda viribus dicentis et ornanda. quamlibet enim sint ad dicendum, quod volumus, accommodata. ieiuna7 tamen erunt et infirma, nisi maiore quodam oratoris spiritu implentur. [57] Quare et illi communes [p. 346] loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius. Ex iis autem alii ad comparationem singulorum argumentorum faciunt, alii ad plurium, alii ad totius causae inclinationem. [58] Ex quibus sunt qui praeparent animum iudicis, sunt qui confirment. Sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda. [59] ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum. haec praecipiunt, qui ipsi non dicunt in foro, ut artes a securis otiosisque compositae ipsa pugnae necessitate turbentur. [60] namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum [p. 348] locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt; de quibus brevissime praelocutus, quid ipse sentiam, id est quid clarissimos oratores fecisse videam, non tacebo.

1 proposuerit, Meiter: profucrit, AB.

2 translatio, Regius: relatio, MSS.

3 hoc in totum, Becher: hoc inltuernlumn, MSS.

4 utile, Badius: utique, MSS.

5 non laedat, MSS, corrected by Becher.

6 propositionibus, added by Badius. see note prefixed to Index.

7 ieiuna, Bonnell: pecunia, A: omitted by B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Harold Edgeworth Butler, 1921)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1921)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: