This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera
fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam
falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium
faciat, aliis infirmitas necessarium. quid attinet de
his plura? plenae sunt orationes veterum ac novorum.
[2]
quaedam tamen in hac parte erunt propria
cuiusque litis. nam sive de habenda quaestione
agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet
aut offerat et in quem et ex qua causa; sive iam erit
habitat, quis ei praefuerit, quis et quomodo sit tortus,
incredibilia dixerit an inter se constantia, perseveraverit in eo quod coeperat. an aliquid dolore mutarit,
prima parte quaestionis an procedente cruciatu.
[p. 164]
Quae utrinque tam infinita sunt quam ipsa rerum
varietas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.