Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36]
Sed in schola quoque rebus ipsis adfici
convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod
[p. 438]
illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut
advocati. orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet, nisi
adfectus adsumimus? haec dissimulanda mihi non
fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui,
pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae solum
deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.