Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili,
animo praesenti et acri. Non enim cogitandum, sed
dicendum statim est et prope sub conatu adversarii
manus exigenda. Quare cum in omni parte huiusce
officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed
etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione
maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam;
[p. 506]
alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus
(plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum; quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.