Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
sequitur coniecturam finitio. nam, qui non
potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut
dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque
pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur,
defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis,
depositis, adulteriis. nam, quemadmodum dicimus,
[p. 84]
non feci furtum, non accepi depositum, non commisi
adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum,1 non est hoc adulterium.
1 depositum, Badius: initiatio, AG: mutuatio, cod. mon.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.