This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
sed ea, quae de ratione Latine
atque emendate loquendi fuerunt dicenda, in libro
primo, cum de grammatice loqueremur, exsecuti
sumus. verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus; hic non alienum est admonere ut sint
quam minime peregrina et externa. multos enim,
[p. 196]
quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose
potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa
Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem
dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.