Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
obiecturus Antonio Cicero
merum et vomitum, tu, inquit, istis faucibus, istis
lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. quid
fauces et latera ad ebrietatem? minime sunt otiosa;
nam respicientes ad haec possumus aestimare,
[p. 272]
quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre
et concoquere1 non posset illa corporis gladiatoria
firmitate. ergo, si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis,
ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.
1 concoquere, Spalding: conquere, B: quod coquere, A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.