Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
quid enim tuus ille, Tubero,
destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus
ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum?
quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid
cupiebas? quid optabas? Simile est hoc figurae, quam
συναθροισμόν vocant; sed illic plurium rerum est
congeries, hic unius multiplicatio. haec etiam
crescere solet verbis omnibus altius atque altius
insurgentibus: aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum,
victor Sextius.
28 Eadem fere est ratio minuendi. nam totidem
sunt ascendentibus quot descendentibus gradus.
ideoque uno ero exemplo contentus eius loci, quo
Cicero de oratione Rulli haec dicit: pauci tamen
qui proximi adstiterant, nescio quid illum de lege agraria
voluisse dicere suspicabantur. quod si ad intellectum
referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.