Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
incipiamus igitur ab eo, qui cum frequentissimus
est tum longe pulcherrimus, translatione dico, quae
μεταφορά Graece vocatur. quae quidem cum ita est
ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac
non sentientes ea frequenter utantur, tum ita
iucunda atque nitida, ut id oratione quamlibet clara
proprio tamen lumine eluceat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.