Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus,
ut ostenderemus rhetoricen bene dicendi scientiam
et utilem et artem et virtutem esse; materiam eius
res omnes de quibus dicendum esset; eas in tribus
fere generibus, demonstrativo, deliberative, iudicialique reperiri; orationem porro omnem constare
[p. 180]
rebus et verbis; in rebus intuendam inventionem,
in verbis elocutionem, in utroque1 collocationem,
quae memoria conplecteretur, actio commendaret.
oratoris officium docendi,
1 utroque, Halm: utraque, AG.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.