Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
hoc
autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt;
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque
numeris sunt non multum differentes, vim dicendi
atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque
declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles,
fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.