Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
adde
quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus
ac, si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene
illi perfectae par est. neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere, non aliunde
maiores opes, honores, amicitias, laudem praesentem,
futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris
esset, ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque
ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert,
hanc minorem exigere mercedem, more eorum, qui
a se non virtutes sed voluptatem, quae fit ex virtutibus, peti dicunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.