This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
verum ea, quae de moribus excolendis studioque
iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda,
quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre
tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint
ad haec deverticula desidiae. quorum alii se ad
album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut
Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam
utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.