[p. i] [p. iii] Parentibus Carissimis Pietatis Ergo [p. iv] [p. v]
Editoris Praefatio
C. Valeri Flacci carmen, quod litteratis suae aetatis viris haud improbatum, quod Quintiliano etiam laude, Statio imitatione dignum erat visum, posterioribus temporibus fortunam sinistram atque immeritam passum est. neque enim lectum esse nisi a paucis iam paulo post mortem poetae videtur, neque ullus aut scriptor aut grammaticus Valerium nominat vel versus eius profert. atque quamquam non omnino desunt, qui figuras et verba ex Argonauticis mutuati esse videantur, exigua etiam ista notitiae vestigia sunt. sic exeunte antiquitate pauca carminis exemplaria exstitisse verisimile est neque vacua illa quidem, quippe neglecta a viris doctis, ab omni genere mendorum. e quibus codicibus unus Valeri memoriam ad medium quod vocant aevum servavit: unus enim certe liber litteris insularibus, ut infra demonstrare conabor, scriptus et lacunis maculisque ita adfectus, ut ne id quidem, utrum omnia, quae Valerius exaravit, nobis tradita sint necne, pro certo sciamus, fons fuit omnium quos nos novimus codicum. nam etsi alter Valeri codex in catalogo monasterii Bobiensis decimo saeculo scripto commemoratur (cf. Bekker. catalogi biblioth. antiqui XXXII 477), neque totumne carmen an partem an sententias tantum continuerit neque quo necessitudinis vinculo cum nostris codicibus coniunctus fuerit neque quo abierit cognitum habemus. e libris autem manuscriptis nobis notis tres praecipue in recensendo Valerio Flacco viri docti adhibuerunt, Vaticanum 3277 (V) etiam nunc superstitem et Sangallensem (S) Carrionisque codicem (C) ipsos quidem deperditos, tamen ut Sangallensis ex apographis satis bene possit resti- [p. vi] tui, e Carrionis autem codice hand paucae lectiones in adnotationibus editionum Plantinianarum (a. 1565 et 1566) serventur. Quantum autem auctoritatis singulis his libris esset tribuendum, olim magnae fuerunt inter viros doctos controversiae; nunc illud inter omnes constat Vaticanum et antiquitate et bonitate ceteris praestare, hoc tantum quaeritur, utrum Sangallensis et Carrionis codex e Vaticano fluxerint an propriam memoriam praebeant.I. De Codice Vaticano 3277 (V).
Vaticanum 3277 ad Argonautica recensenda primus adhibuisse videtur Baptista Pius, qui in praefatione editionis Bononiensis tertiae (a. 1519) hoc libro oblato non parvum adminiculum sibi praesto fuisse adfirmat. post illum, quod sciam, Heinsius, Delamalle, Thilo codicem adsciverunt. atque G. Thilo in praefatione editionis Halis Saxonum a. 1863 in lucem prolatae libri externam speciem accuratius descripsit lectionemque variam commentario critico inseruit non nimia tamen adhibita diligentia. non paucas enim lectiones V codicis aut omisit aut propriis suis erroribus inlatis pessumdedit. nuper autem J. Samuelsson toto codice Romae denuo perlustrato quas lectiones a Thilone neglectas invenerat, in Erano (t. VI p. 72 sqq.) publici iuris fecit. nihilo minus cum Sigfrido Sudhaus mandanti mihi, ut Valeri edendi munus a se incohatum subirem, tantae auctoritatis codicem iterum iterumque perquiri haud inutile videretur, ipse, ubi benignitate et liberalitate curatorum legati Schassiani Kiliensis occasio Romam proficiscendi mihi data est, totum codicem denuo contuli atque paginas eius omnes photographice effingendas curavi. sic mihi contigit, ut etiam post Samuelssonium haud spernenda excutiendo codice colligerem. Verum quia et Eranum paucis praesto esse scio et modestiorem huius editionis apparatum erroribus Vaticani vel levissimis et a quovis Italo correctis aequo plus complere [p. vii] nolui, attamen accurata optimi codicis notitia non inutilis est, omnium locorum, ubi collatio mea ab apparatu critico Thilonis atque a correctionibus Samuelssonii discrepat, conspectum hic addam. quas lectiones ubi Thilonis commentario critico inserueris, accuratam, quae apud homines, memoriam V codicis habebis. quibus autem curae non sunt res orthographicae erroresque calami sententiam non tangentes, ex apparatu huic editioni addito, quae scire opus est, satis cognoscent. in quo quidem conspectu lectiones iam a Samuelssonio repertas nota (Sam.) significabo; exhibet igitur V: I 5 Poebe 8 canbasa 10 habentneedschecking nubila; sua suprascr. a V2, nunc tempore paene deletum (i suprascr. esse dicit Sam.) 13 potes (Sam.) 16 cum
needschecking genitor; supra lineam adhuc legitur t, olim sine dubio erat tu (cf. Sangallensem) 17 neque in tyrias (Sam.) 18 magistris dilucide scriptum neque ulla litera erasa esse videtur (Sam.) 19 mittet adhuc cognoscitur tet literis tempore satis obliteratis 42 audis (Sam.) 47 g
needschecking em
needschecking entem; f r suprascr. V2 51 si mihi que (Sam.) 55 cu- reque V1; curaeque V2 (Sam.) 56 nephelei (Sam.) 62 u
needschecking oca- bat; ĩ (= in) suprascr. V2 66 querire V1; quaerere V2 (Sam.) 82 imbre V1; imbrĩ V2 (Sam.) 90 greces V1; greges V2 91 Accipere de V1; Accepere sede V2 (Sam.) 91 aethara (Sam.) 100 forma 119 Aux
needschecking iis V1 149 aeson
needschecking gatus V1; aeson
needschecking y taeus V2; sub rasura y fuisse vid. 166 candi
needschecking idas V1; candus etidas olim scriptum fuisse e vestigiis literarum cognoscitur; candidus idas V2 178 eueniet
needschecking in ras. quattuor fere literarum scr. V2, forma rasurae literis fede adaptata est 184 myn
needschecking ae; i sscr. V2 196 cuntis agentibus (Sam.) 202 Il- li
needschecking me
needschecking tantum V1; olim scriptum fuisse Illumetu tantum e vestigiis literarum apparet; Ille meum tantum V2 (Illi mi i tan- tum V1 habere dicit Sam.) 204 libamina V1; libaminae V2 205 aescendit dilucide (
needschecking etscendit potius quam aescendit
needschecking Sam.) 213 cunti (Sam.) 252 Pariter in Paretur corr. V1 284 iussa V1; iussa V2 286 aeolidaen 289 bibula surgenti (Sam.) 308 Mitte manus (Sam.) 314 ab alto (Sam.) 317 eminet onus (Sam.) 338 conpescuit (Sam.) 374 erymanteis undan- tem (Sam.) 405 altis pro aliis, ut M[onacensis] 449 Pen- deret a V1 in Perderet corr. vid. 479 fessaque luctu 508 fas est (Sam.) 509 inuita (Sam.) 521 ultro (Sam.) 535 sae- cula (Sam.) 540 capessere (Sam.) 576 thyrrenaque (Sam.) [p. viii] 611 zepherusque (Sam.) 657 extat 667 Dii (Sam.) 668 re- gio (Sam.) 678 ubicumque (Sam.) 679 aq; ingens (Sam.) 683 celabri (Sam.) 689 Tiphy sagitta citique, ut S[angallensis] 707 uisulus satur in uisulas satur corr. V1 712 maesti 723 uulnere (Sam.) 749 hinc animam 759 subiecere (Sam.) 760 adque (Sam.) 812 cadatq; fida (Sam.) II 26 in altu (Sam.) 31 omnes (Sam.) 81 fugae dilucide (
needschecking fuget potius quam fugae
needschecking Sam.) 133 rabidas 149 inter nec et magni litt. tib erasae sunt 160 quaerellas 186 lllic et 227 uelud Va (Sam.); uelud in uelut corr. Vb 231 Temi- neum Va (Sam.) 235 deouluunt Va, o add. m. pr. (Sam.) 237 properes et Va et Vb 238 incentha Va 239 furorem Va 239 et Vb 251 auctor etiam Vb (Sam.) 261 auroraem Va, corr. m. pr. 262 lassatas Va; lasatas Vb 268 falamuribus (Sam.) 275 fe
needschecking da tūmte 287 urebat 300 fu
needschecking it; g add. vid. V1 310 redeunt piae (Sam.) 317 mag
needschecking xima V1; supra a priorem olim x erat, quae nunc erasa est (
needschecking magixima; non solum g, sed et altera litera, ut vid. i, deleta est
needschecking Sam.) 318 phariise 334 aesomnes 352 que fata (Sam.) 355 ueneris (Sam.) 362 Tertor 371 educaere 372 Nec im in Nec iam corr. V1 (Sam.) 376 segni; nonnulla atramenti vestigia ex altera folii pagina per membranam penetraverunt, ut segnis falso legi facile possit (segnis Sam.) 382 dracomem (dracomen Sam.) 398 Saeuam at halama
needschecking s V1 402 iasaona (Sam.) 408 hae- suras in haesuraque corr. V1 (Sam.) 422 I memoriter rae; post I rasura unius literae (m?) esse vid. 427 acasto repen- det (cf. Monacensem) 435 und adhuc legitur 439 amothra cadic
needschecking ám V1 495 erymanihi 537 ul
needschecking larunt; erasa est l 549 patrum nemos (Sam.) 605 clau
needschecking cusque; prior u del. vid. 609 patru potius quam patrii 622 Exsuperant (Sam.) 646 ri- tus pares (Sam.) III 99 umbra legitur (Sam.) 111 occupat 112 cotis in cotys corr. V1 137 Ora (idem Monacensis) 234 iustas anguiis (Sam.) 245 resposcunt (Sam.) 257 primo (Sam.) 272 sumus (hosp.) etiam V om. (Sam.) 285 ace
needschecking uam V1 294 Extinguine
needschecking , a del. V1 304 q: me 416 placitis (Sam.) 469 Nu- tatabar ceratis (cf. Sangallensem) 471 eali (Sam.) 497 alba- nas tirus (cf. Sangallensem) 511 neme entot (cf. Sangallensem et Monacensem) 521 & add. V1 e forma compendii elucet 536 haemenia (Sam.) 555 pueris perfusa V1, pueri spes lusa V2 (Sam.) 587 cotigit (Sam.) 599 aeq
needschecking ) (i. e. aeque) 623 ua- riunt, u del. vid. a V1 624 urg
needschecking et V1 (Sam.) 629 c
needschecking oetu V1 [p. ix] (Sam.) 670 quo
needschecking qumque V1 672 q: maxima 683 q: tali 698 q gaudia (Sam.) 706 le
needschecking nes V1 (Sam.) 728 massi
needschecking lus V1 730 Il
needschecking cet, i suprascr. V1 731 sustulis in sustulit corr. V1 732 co
needschecking ticuere V1 733 Ampythrioniades | reuirat in reuisat corr. vid. V1 IV 11 subplice (Sam.) 46 quaeritur tummentibus (Sam.) 61 Ap
needschecking pollo, p
needschecking del. V1 (Sam.) 108
needschecking : cursant,
needschecking del. vid. 121 d
needschecking eolim V1 125 ultra (idem Ottobonianus et Monacensis) 173 Ora (Sam.) 174 non nulla iuuenis (Sam.) 184 uulnerae V1 191 hac 223 cali
needschecking donis V1 (Sam.) 242 Nota V recte (Sam.) 243 Tunc (Sam.) 251 petae (Sam.) 261 uolu- tar
needschecking ce, duae litt. erasae (ta vel ca) 280 lapit has (cf. Sangallensem) 281 Cum (Sam.) 383 & arbitrio, supra ar crucem parvam posuit V1 (non signum 4) 426 urgebat (Sam.) 441 cicicus et quae in versibus 443, 444, 495, 496 a V2 in rasuris scripta esse dicit Thilo, omnia a V1 scripta sunt 469 ge- nenrisque (Sam.) 482 mediae V1 513 uocant (Sam.) 514 loeti (que om.); propioris (Sam.) 528 pippis (Sam.) 548 capescit 549 nota
needschecking ciens, sed prior
needschecking incohata magis quam absoluta est (sciens Sam.) 554 Qem 691 Secxa 695 et mediis (e om.) 715 quau librarius scribere coeperat, quod tamen in quamuis pessum dedit 733 maryandinis (Sam.) 751 praecepta (recte igitur Heinsius) 754 cestus (Sam.) V 71 nam prora (idem Monacensis) 84 fe
needschecking tis V1 (Sam.) 87 liotore (Sam.) 93 quater polus 171 non credat (Sam.) 180 (cun)cti et 181 (Signa)que a V1 scripta sunt 196 pro- peranti V et Monacensis (Sam.) 222 artus 242 Trader in Tradere corr. vid. V2 286 fortes V1 301 Ambiguaet in Am- biguae& pessum dedit V1 310 (opt)at et al(mum) scripsit V1 373 pauore
needschecking , sub rasura
needschecking exstare vid. 385 non (cf. C et Monacensem) 407 Adixerat (Sam.); scilicet in exemplari Vaticani ordo versuum turbatus appositis literis A et B (cf. 408 Blimina) restitutus erat, quod Vaticani scriba non intellexit 429 phetonta 453 ali
needschecking , us eras. vid. 520 fremit dilucide 568 adsumptos 596 laxarten 603 (p)role g(etae) V1 scripsit 612 exsultet (Sam.) 641 m
needschecking hi V1 (Sam.) 673 paenitet VI 25 nec qus (Sam.) 41 promi
needschecking te, erasa est t 58 speti- men (Sam.) 81 futtilis (Sam.) 94 Fata, recte igitur Heinsius (Sam.) 125 mox dictus 135 Tyrsaga& satis dilucide, a et & arte ligatae sunt ('Tyrsaga procul dubio scriptum est [p. x] in V; quid sequatur incertum': Sam.) 152 omnibus ('Thilo omhibus, sed supra n literam nihil aliud est quam atramenti labecula' recte Sam.) 159 toto (Sam.) 166 limfataque 176 seminetis (Sam.) 180 atsistunt;
needschecking sonitū sonitū suprascr. V1 181 ad- da
needschecking dilucide ('V habet non addant, sed inter a et t vestigium literae nesciocuius reperitur; fort. corr. est ex addan in addat': falso Sam.) 198 Ensibus insi
needschecking bu
needschecking s ruunt; sibus igitur del. vid. V1 227 Cesaries (Sam.) 239 equora (Sam.) 289 peraso in peroso corr. V1 326 brahia (Sam.) 360 tellis (Sam.) 363 Hic
needschecking , c del V1, ut vid. 370 Euryales 402 seuissima 438 cir- cumspici
needschecking s; t suprascr. vid. V1 481 aetida (Sam.) 497 menus in nemus corr. V1 (Sam.) 504 orrent (Sam.) 507 dr
needschecking atia V1 511
needschecking ongis, erasa est g (Sam.) 527 ut lucifer (Sam.) 529 Et non (Sam) 538 ante panis nulla litera erasa est 556 cassaridens (Sam.) 571 pa
needschecking ri V1 ut vid. 573 unda 579 aesomnium potius quam aesoninium (aesoninium Sam.) 594 praecor 674 errati
needschecking ore V1 (Sam.) 677 acerui (Sam.) 688 caice coniunx petit V1 (Sam.) 692 inrig
needschecking iungere tauro 693 parcae & enuere (Parcaee tenuere Sam) 695 iuuenta V et Monacensis (Sam.) 726 hic caelum (Sam.) 751 iubant (Sam.) VII 9 pergil (Sam.) 21 iactatat oro (cf. Monac.) 28 men- tirique potius quam meritirique (meritirique Sam.) 30 aure asia (aurea siam Sam.) 58 ño cedere V1 corr. 72 ueniens (ut Monacensis) 76 admei (Sam.) 91 quo uesta uolunta
needschecking , erasa vid. t ('nt postea erasum' Sam.) 183 nec aetati me (Sam.) 201 supraemos et hic et in v. 201a exhibet V (Sam.) 208 sedem dabo (Sam.) 219 grauior, neque ex gratior correctum est, ut Sam. putat; onis per ligaturam ni litt. scriptum (Sam.) 224 iuuente (Sam.) 240 praecor 247 ipsaq ex ipsaci corr. V1 262 omnesque detinet (Sam.) 268 praecor (Sam.) 279 fratem (Sam.) 274 uideni (eadem ligatura ni litt., quae v. 219) 284 exsoluere 287 aitan; ait a voce an diiungendum esse notis additis V2 indicavit ('ain V, corr. m. pr.': falso Sam.) 294 pudora estuat (Sam.) 296 tor drepidas (tor orepidas Sam.) 297 net quos euertere (Sam.) 300 xpectat (Sam.) 311 & questu (Sam.) 316 pelean (Sam.) 379 redire, posterior e paulum obliterata est (rediri Sam.) 388 adrumpit V et Monacensis (Sam.) 390 ultus V, corr. V1 (Sam.) 392 graecibus- que (Sam.) 394 Namque tremens V et Monacensis (Sam.) 409 priorem 421 ponoenas (Sam.) 425 exemplo (Sam.) 426 perq. (Sam.) 519 mauortis marbre (Sam.) 533 mihi care (Schenkl, Sam.) 560 Sstabat (Sam.) 562 arces recte 583 flu- [p. xi] mineis (Sam.) 588
needschecking acret 596 tores (Sam.) 598 noctemq. (Sam.) 601 urget (Sam.) 603 Sustitat (Sam.) 621 obuiusi ante (Sam.) 629 clamore (Sam.) 636 exertos V et Monacensis 638 misseros V1 (Sam.) 639 ubi (Sam.) VIII 18 Uirgeneos in Uirgineos corr. V1 (Sam.) 39 non nulla (Sam.) 72 domui q. (Sam.) 80 iubet 129 qŏq. V1 (Sam.) 200 locusque in locosque corr. V1 205 quaquam (Sam.) 211 ipse (Sam.) 218 ilbi potius quam ubi 223 fatantur in fatentur corr V1 (Sam.) 229 cydera in cythera corr. V1 itemque v. 235 ('corr. V2' Sam.) 231 stistinet 233 aetida V et Monacensis (Sam.) 239 planctu sacer (ut Monacensis) 279 caelebro datalia (Sam.) 280 de quaeso (Sam.) 289 amon- tibur (Sam.) 331 Itque reditque red rates; red del. V1 (Sam.) 336 praelia (Sam.) 337 Transferet (Sam.) 338 Colchius (Sam.) 339 mag
needschecking os V1 (Sam.) 386 Urguent (Sam.) 394 conponere (Sam.) 396 Euroram, a ex o corr. V1; com
needschecking ittaterinis (Sam.) 401 iura adeum (Sam.) 419 uidissime (Sam.) 426 om
needschecking es V1 (Sam.) 436 nimia (Sam.) 448 ea
needschecking rat V1 (Sam.) 459 durae (Sam.) 460 iuuente (Sam.) 467 Mane (Sam.) De externa V codicis specie haec afferre satis habeo: exa- ratus est liber saeculo nono in CXXXX membranis formae quartae minoris, literis non tam nitidis quam claris. singulae paginae versus inde a novenis denis ad vicenos ternos complectuntur. quinque codicis folia continentia vv. III 146–185, VI 439–476, VII 322–359, VIII 88–125, VIII 366–385 et 136–153 exscissa sunt, postquam libri XV. saeculi nobis cogniti ex eo fluxerunt, sed antequam singulae membranae a bibliothecario quodam numeris sunt notatae. in octavo libro olim vv. 136–185 post v. 385 legebantur (nunc, quia folium omissum est, v. 154 versum 365 sequitur), qui error inde, quod in archetype quodam Vaticani unum folium quinquaginta versus complectens e sede sua motum erat, originem duxit. ceterum illud exemplar omnibus in foliis quinquagenos versus continuisse baud improbabiliter exposuit Paulus Krenkel (de codicis Valeriani Carrionis auctoritate, diss. inaug. Lips., Luckae apud Saxo-Altenburgenses 1909, p. 5). scriba enim sive Vaticani sive archetypi eius nimiae festinationi indulgens in describendo libro secundo Ar- gonauticon folium sui exemplaris vertere omisit itaque quin- [p. xii] quaginta versus (213–262) bis exaravit. atque etiam singuli quidam versus, qui alieno loco nobis traditi sunt, in exemplari illo vicenos quinos versus in singulis paginis continente olim omissi et imae paginae vicesimi quinti vel vicesimi sexti adpicti fuisse videntur (cf. P. Krenkel, l. l. p. 6, p. 8 adn. 2. p. 14 adn. 2). Inscriptio autem carminis desideratur, quamquam initio totius operis duae lineae vacuae sunt relictae. inter singulos libros, nisi fortuito finis libri cum paginae fine congruit, ternarum linearum spatia inveniuntur, in quibus usitatae exstant subscriptiones, velut G. Valeri Flacci Balbi Setini exp
needschecking l. lib. II incip
needschecking . lib
needschecking . III. vel similes. primus tantum liber subscriptione caret. Manus emendatrices duas exhibet V: primam (V1) ipsius, qui codicem scripsit, alteram (V2) viri cuiusdam saeculi aut quinti decimi aut ineuntis sexti decimi. hoc inde apparet, quod apographa Vaticani saec. XV. exarata in primi libri versu 178 sede adcrescere e V codice descripserunt, quae lectio nunc rasura deleta est, Pius vero anno 1519 iam alterius manus interpolationem euenietque adcrescere repperit. V1 satis multos errores, quos inter scribendum commiserat, extemplo emendavit, nonnullos, quos corrigere sibi proposuerat, aut parum diligenter aut omnino non correxit.1) eadem manus nonnulla verba et notas marginibus paginarum adscripsit, e quibus quae commemorentur haec mihi digna [p. xiii] videntur: ad versum I 784, quo loco magicae artes Alcimedes describuntur, amen adpictum invenitur, qua voce monachum illum, qui codicem conscripsit, daemonicas quasdam vires ex illo loco effluentes a se defendere voluisse arbitreris.2) quattuor autem locis occurrit nota R (i. e. require, Graeco ser- mone ζήτει), qua adscripta corruptos versus significare solent critici.3) denique in inferiore parte paginae 140 rectae sub subscriptione octavi libri legitur uul.fered: ad quod nomen tune redibimus, cum de origine et patria codicis nobis disserendum erit. Manus altera (V2) usque ad folium sextum glossas satis multas, nullius tamen illas pretii, supra versus vel marginibus inlevit et per totum carmen hic illic sive de suo sive e codicibus deterioribus varias lectiones adscripsit, quin etiam nonnullis locis radendo priorem manum aut obscuravit aut abolevit. Non ita certum mihi videtur, utrum subscriptio illa paginae 140 versae, quam priori manui attribuit Thilo, re vera ab hac manu an a recentiore quadam confecta sit. literae enim a scribae manu haud mediocriter distant atque persimiles sunt literis, quae in diplomatis reperiuntur. accedit, quod duo illi versus ita sunt obliterati, ut neque Thiloni neque mihi oculorum aciem iterum iterumque intendenti, ut [p. xiv] omnia explicarentur, contingeret. haec ipse legi (dubias literas punctis suppositis significabo):
NoQuamquam igitur in epigrammate non nimium profeci eruendo, hoc aegre ferendum vix puto; neque enim adsentior Thiloni, qui, quo in monasterio scriptus sit codex, in illa sub- scriptione exstitisse suspicabatur. Praeterea ex aliis indiciis, quae sit patria V libri vel potius archetypi, multo certius cognosci potest. ex ultimis enim Germaniis adlatum esse V codicem, quod quidem Pius in praefatione olim adfirmabat, his argumentis non improbatur: vidimus in pagina 140 recta legi uul.fered, quod nomen Anglosaxonicum esse ipsi suspicanti mihi benigne confirmavit F.Holthausen. neque dubium est, quin aut librarius ipse hoc suum nomen olim codici intulerit aut, quod non raro accidit, ex archetypo nomen scribae cuiusdam vel critici in apographon transscriptum sit.4) accedit, quod in Vaticano ipso g litera duobus locis insularem formam (
needschecking renoua noxa monachoru
needschecking lag ... doxa
En monachu
needschecking ... dit quē demon .. ll ...
needschecking trauit.
needschecking ) servavit; dico v. VI 37 pla
needschecking a et v. VI 289 Sug
needschecking ere. denique multae literarum mutationes nisi ex insulari scriptura vix intelleguntur. vide e. g. mutatas literas n ⁓ r: I 8 canbasa ⁓ *carbasa5) 449 penderet V olim ⁓ *per- deret V1 II 109 defendene ⁓ *defendere 379 penricula 457 instanre (exemplar procul dubio instan
needschecking e exhibuit) 529 fragon ⁓ *fragor IV 3 Iunorem ⁓ *nonem 727 anguet ⁓ *ur- guet VI 554 haunit ⁓ * haurit VII 139 precani ⁓ *pre- cari VIII 77 panumper ⁓ *parumper 263 sonorem ⁓ *so- rorem p ⁓ r: I 330 paucos ⁓ *raucos 516 peruer- uerat ⁓ *reuerberat IV 698 phoebi ⁓ *rhebae V 168 per- uulsis ⁓ *reuulsis p ⁓ f: III 96 pacesque ⁓ *facesque [p. xv] 539 pe
needschecking cula ⁓ *fercula 664 fax ⁓ *pax IV 20 fas ⁓ *pax VII 288 fraecor ⁓ precor VIII 277 pater (pr) ⁓ *fra- ter (fr) f ⁓ r: II 392 faemos ⁓ *remos s ⁓ p: I 148 hispasus ⁓ *hippasus 234 mossoque ⁓ *mopsoque. Fortasse huc etiam mutatio literarum a ⁓ x spectat, quae est IV 362: caraxe (carxe sine dubio in archetypo fuit) ⁓ *carae. Neque vero ipsum Vaticani codicis archetypon literis insularibus conscriptum fuisse videtur, sed archetypi fons. respicias quaeso, quod vv. 11 457 (instanre ex archetypi lec- tione instan
needschecking e) et IV 362 (caraxe ex carx
needschecking e) et errores et correctiones iam archetypi librario literas insulares non satis dignoscenti attribuenda esse apparet. praeterea aliae literarum permutationes in V obviae facilius ex usitata scriptura minuscula intelleguntur, veluti r ⁓ t: II 362 Tertor ⁓ *Terror IV 275 Integet ⁓ *In- teger V 84 pharentes ⁓ *patentes VII 38 equote ⁓ *aequore 59 mouera clatet ⁓ *mouet ac latet i ⁓ r: VII 298 Piensa ⁓ *Prensa n ⁓ ri: III 672 enim (enĩ) V olim ⁓ *erit V1 V 42 funis ⁓ *furiis V 322 respuent ⁓ *re- spuerit VII 274 uideni ⁓ *uiderit c ⁓ r: VII 379 cogant ⁓ *rogant. Archetypon igitur Vaticani ex codice quodam sive in Britannia sive in monasterio Britannico Germaniae insulari scriptura exarato descriptum minusculis literis esse mihi videtur; tum demum ex illo exemplari minusculae scripturae ipse Vaticanus in Germania fluxit. qui quo anno in Italiam adlatus sit nescimus; quod tamen factum esse paulo post quam Poggius Sangallensem repperit (a. 1416), inde apparet, quod Sangallensis libri satis pauca apographa inveniuntur: scilicet viri docti pleniorem codicem mutilato praetulerunt; Sangallensis enim tres tantum libros atque quartum dimidiatum continebat. ceterum apographon quoddam Vaticani ante ipsum Vaticanum in Italiam venisse veri dissimile non est: certe omnes libri nobis cogniti, qui XV. saeculo ex V fluxerunt, non ex V ipso, sed ex apographo Vaticani transscripti [p. xvi] esse videntur. omnes enim in textum receperunt versus spurios I 45 et VII 579, 580, quibus V caret. ipse autem V codex postea fuit in bibliotheca Fulvii Ursini, unde in Vaticanam venit (cf. Thilonis praef. p. XLI). Iam vero externa specie descripta Vaticani fatisque enarratis, quanti sit aestimandus codex et quomodo ad emendanda Argonautica adhibendus disseramus. atque corruptelarum quamquam omnia genera, quibus illius aetatis libri inquinati esse solent, passus est, unum praecipue exhibet V, quo pretium eius non mediocriter minuitur, lacunas dico et versuum et verborum. nimirum verborum hiatus iam pridem viri docti animadverterunt variisque rationibus expleverunt. versus autem intercidisse his tantum locis statuerunt, ubi sensum mancum esse apparet: I 45, III 77, IV 196, VI 78, VII 579, 633; praeterea versus 11316–331 lacunosos esse Thilo cognovit. cui adfirmanti multos adhuc in contextu hiatus editores fugisse plane adsentior. nam multis locis, ubi sententia depravata est, singulis verbis temptatis viros doctos sanando Valerio frustra operam dedisse credo. itaque Leonem secutus III 335a, VI 382, VII 521, VIII 286 aliisque locis quibusdam lacunas significare quam verba tradita mutare malui, quamquam hanc rationem emendandi caute esse adhibendam et ipse non ignoro et Langenii libido me docuit, cui versuum detrimenta indaganti ne uno quidem loco adstipulor. de plerisque tamen locis hoc modo ab eo temptatis verba facere non opus est, nonnunquam autem cum gravioribus argumentis utatur Leonemque habeat adsentientem (quod factum est V 323, VI 121, VII 186), diversam meam sententiam proferre non inutile mihi visum est, itemque Thilonem Leonemque de nonnullis versuum lacunis vix recte iudicasse probare studebo. II 375
Invidisse deos tantum maris aequor adortis,Scilicet verba invidisse et desertasque et fraudataque pendent a verbo aliquo dicendi, quod e non tulit vocibus (v. 374) facile suppletur. Thilo, qui hoc non improbat, tamen post [p. xvii] v. 375 versum intercidisse ideo suspicatur, quod notione frustra ad sententiam desertasque domos aegre caret. mihi omnia concinna esse videntur, dummodo desertas praegnanter dictum intellegas (i. e. maligne derelictas). premenda igitur vox desertas, quae praemissa de industria est (item Verg. Aen. VII 394). V 321
desertasque domos fraudataque tempore segni
vota patrum. quid et ipse viris cunctantibus adsit?
Sin vero preces et dicta superbusArgumenta, quibus nisus P. Langen versus nonnullos ante v. 324 excidisse contendit, infirma sunt. integer enim est locus et facile intellegitur, modo respicias sermonem post re- spuerit esse abruptum atque potius non minus pertinere ad firmate quam ad stet itemque iam nunc voces ad utrumque verbum esse referendas. scilicet Iason post respuerit pergere potest sic fere: 'alia deliberanda erunt', sed cum talia verba ad consolandos amicos perquam inepta esse intellexerit, abrupto sermone fortiora haec pronuntiat: 'ne exspectent socii regis responsum' (haec subintellegenda esse potius vox docet), 'sed potius nunc iam repulsae animos firment et quomodo negato vellere possint potiri, iam nunc certum (stet) capiant consilium, neve a fraude abhorreant, si velleris vi potiundi spes desit'. VI 120
respuerit, iam nunc animos firmate repulsae,
quaque via patriis referamus vellera terris,
stet potius: rebus semper pudor absit in artis.
Discolor hastatas effudit Hiberia turmas,P. Langen, qui, si integer esset locus, Jazyges nomen necessario subiectum debere esse agunt verbi putat Neurumque non intellegit tertium ducem Hiberum, sed gentem, lacunam significavit post v. 121. mihi inter illos versus nihil esse interponendum videtur; nam raptor amorum verba utique coniungenda sunt cum Neurus, quod nomen (νεύρου) aptum natumque est ad notandum et efferendum talem veneris raptorem. exstat autem v. 122 eadem ellipsis adsunt verbi, qua e. g. Statius Theb. IV 159 utitur in simili gentium catalogo; quod utroque loco durius esse concedo. [p. xviii] VI 569
quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum
Neurus, et expertes canentis Jazyges aevi.
Nestoris hastaeThilo post v.571 duos fere versus intercidisse putat, quod brevibus ereptus in annis idem sit quod immoritur primaevus neque verba apte sint inter se conexa. utrumque concede. sed illud argumentum ea re refutatur, quod Valerius Homerum hoc loco imitatur (cf. Langeni adnotationem): Il. IV 477 etiam ille poeta, postquam ab Aiace θαλερὸν σιμοείσιον interfectum esse narravit (474), haec superaddit: οὐδὲ τοκεῦσιν θρέπτα φίλοις ἀπέδωκε, μινυνθάδιος δὲ οἱ αἰών ἔπλεθ᾽ ὑπ᾽ αἴαντος μεγαθύμου δουρὶ δαμέντι. discrimen igitur non est inter utriusque poetae sententias nisi unum hoc, quod Valerius verbo ereptus non addidit Nestoris hasta (αἴαντος δουρὶ), scilicet ideo, quia Homericum illud iam ad conficiendum versum 569 adsciverat. contra asyndeton illud re vera tolerabile non esse idem Homerus docet atque ipse supplementum suppeditat: μιϝυνθάδιος δὲ. ergo Samuelssonium et Sudhausium, iure illos offendentes etiam in brevi syllaba bus in arsi producta6), secutus scripsi brevibus<que>. sic omnia sunt sincera. ellipsis autem verbi invadit vel adgreditur (v. 572) inaudita non est qua est Valerius audacia. Paulo aliter se res habet in his: VII 185 ipsam (sc. Hecaten) flammiferos cogam compescere tauros amplexuque petit. volucrem tunc aspicit Irin. Haec exhibet V corrupta sane neque efficientia sententiam. sed editores, quomodo mederi loco conati sunt, in graviores etiam difficultates inciderunt. scribunt enim plerique ample- xumque pati'. volucrem Juno aspicit ita, ut in verbum pati orationem Veneris terminari significent. quibus receptis coniecturis ridiculus oritur sensus. neque enim 'iocosa irrisio' [p. xix] (sic Wagner) Hecates esset, si poeta deam triplicem 'ab omni amore abhorrentem, quamque amare nemo cuperet' Jasonis amplexum patientem fingeret, sed insulsa et foeda imago subnascitur et ab epici carminis gravitate aliena. meliorem viam inire coeperat P. Langen, etiamsi ei, ut ex difficultatibus se expediret, ideo non contigit, quod coniecturam amplexumque pati non reiecit. contra cum Junonis nomen a Burmanno pro particula nunc infeliciter esse inductum desiderarique 'responsum' Junonis intellexisset, lacunam imprimendam meliore iure curavit. hiat enim certe sententia, sed non, ut P. Langen putat, intra versum, quod multo rarius accidit, sed ante v. 186, neque ulla coniectura opus est, si tradita verba sic fere supplentur:
immoritur primaevus Helix, nec reddita caro
nutrimenta patri, brevibus ereptus in annis.
ipsam flammiferos cogam compescere tauros.'Nunc vero quae me ipsum, ut nonnullis locis adhuc non suspectis lacunas significarem, paene invitum moverint, accuratius hic exponam, ut lector ipse, quo id iure fecerim, iudicet. 1779
<talia iactantem blandis Saturnia dictis>
amplexuque petit; volucrem tunc aspicit Irin ...
Hunc sibi praecipuum gentis de more nefandaeTotum locum, quem varie vexaverunt editores, explicavit Renkema (Observ. crit. et exeg. ad C. Val. Flacci Argon., Traiecti ad Rhenum 1906, p. 20 sqq.). scilicet atrum taurum Alcimede servaverat, quem sacris confectis dis inferis Hecataeque immolaret, ne indignantes illi numen suum nefandis artibus magicis laesum esse redeuntem Crethei um- bram a porta Tartari defenderent. carmine autem eodem, quo exorata erat, retro recitato umbra removetur. qua in re monendum est vv. 781-784 non actionem placandi deos enarrari, sed morem describi, ut cum explicativum quod vocant retinendum esse intellegas. praesens autem tempus placat a plusquamperfecto pendere, id quod fieri posse Renkema pu- [p. xx] tat, vix tolerabile mihi videtur, qua de causa Sudhausio suadenti obtemperare malo, qui talia supplevit: <talis enim diro mactatur victima ferro,> tergeminam cum placat... II 335
Thessalis in seros Ditis servaverat usus,
tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
carmen agens;
... 'haec antra videtisObscuriores esse mihi videntur vv. 337 sq. neque faciles ad intellegendum, nisi dubitationes quaedam Jasonis antecedunt, quas Hypsipyle tollere studet prolata declamatione sollemni physicorum et periegetarum, cessare interdiu opus Vulcani, increbescere nocte. itaque ante versum 337 nonnulla excidisse veri est simile. III 208
Vulcanique' ait 'ecce domos: date vina precesque,
forsitan hoc factum taceat iam fulmen in antro:
nox dabit ipsa fidem, clausae cum murmura flammae,
hospes, et incussae sonitum mirabere massae.'
Ut magis Inarime, magis ut mugitor anhelatTertium quod vocant comparationis omnino deesse neminem credo fugere posse. noctu enim, qua voce aegre caremus, et pugnae et montium illorum sonitus augeri dicit poëta. quam notionem in verbo suscitat satis inesse vix mihi persuadebit quispiam: talis enim obscuritas etiam ab obscuritate Valeri abhorreat. lacunam igitur post versum 209 hiantem sic fere suppleas: cum suscitat urbes <noctibus, et resonat geminatis ictibus incus>, sic ... III 572
Vesvius, attonitas acer cum suscitat urbes,
sic pugnae crebrescit opus: neque enim ignea cedunt
astra loco ...
Varios hinc excitat aestusVerba quibus haeserit — attulerit continere deliberationem Herculis curis agitati et pendere a notione dubius, quae facile e vocibus varios — aestus elicitur, apparet. versu autem 575 iam ad narrationem poëta redit; neque enim Hercules noctem descendere cogitat secum, sed videt oculis, neque, [p. xxi] id quod dicat quis, metus noctis ('Schrecken der Nacht') terrorem auget Hylae, sed nox metum Herculis. quia autem ellipsis verbi videndi hic praesumi vix potest, talem versum excidisse cum Sudhausio credo: densam interea descendere noctem <et videt obscuras concrescere vallibus umbras> iam maiore metu. IV 301
nube mali percussus amor, quibus haeserit oris,
quis tales impune moras casusve laborve
attulerit. densam interea descendere noctem
iam maiore metu; turn vero et pallor et amens
cum piceo sudore rigor.
Hoc saevior illeAsyndeto intolerabili sentit, dat offensus iam Heinsius dans maluit quam dat scribere, qua tamen coniectura nihil proficimus; neque enim dans latus sentit Pollux, sed sentiens (cum sentiat) dat; vel ut aliis verbis rem exponam, dat — latus arte adhaeret sequenti sententiae. eadem deliberandi ratione usus Thilo pro enim coniecit ubi. sed etiam enim utique servandum est, quod haec vox ad verba vacuas per auras respicit. et haec causa et altera res non levior me moverunt, ut lacunam post v. 303 latere arbitrarer. neque enim dubium esse mihi videtur, quin Statius his versibus nostrum poë- tam imitatus sit, ipse quoque pugiles describens (Theb. VI 802 sqq.):
ecce iterum vacuas agit inconsulta per auras
bracchia. sentit cnim Pollux rationis egentem,
dat genibus iunctis latus effusumque secutus
haud revocare gradum patitur, turbatque premitque
ancipitem crebros et liber congerit ictus
desuper averso;
Ecce iterum immodice venientem eludit et exitidem fere agit uterque poëta: Pollux et puer ille astum adhibent periculosum in adversario cauto ac provido, non irritum in insano et inconsiderato. sed apud Statium omnia sunt cum breviora tum magis perspicua: dolus ille significatur apertis verbis eludit, exit, sponte; apud Valerium contra id, quod caput narrationis totius est, nullo modo indicatur, ut multos viros doctissimos illos quidem, sed pugilandi parum peritos dolum esse illud latus dare prorsus effugeret. qui- [p. xxii] bus de causis tune demum sententia perspicua fieri atque procedere mihi videtur, ubi talem versum inseruerimus: sen- tit enim Pollux rationis egentem <Bebryca et insanos ludens vigil arte furores> dat genibus iunctis latus... IV 651
sponte ruens mersusque umeris: effunditur ille
in caput, adsurgentem alio puer improbus ictu
perculit . . .
Idem Amyci certe viso timor omnibus antroDesideratur certe obiectum ad verbum perculerat pertinens, quamobrem vulgo versui 651 intruditur aut animos aut mentes. sed neque Amyci neque certe neque alia vox ibi suspicionem movet, nedum supervacanea sit. ne Leo quidem rem ad finem perducit, cum viso in visus commutat, quin etiam structuram sententiae reddit duriorem et dictionem nimis attenuat. neque enim dubium est, quin viso antro (i. e. quia vidimus antrum) timor <animos> perculerat multo fortius dicatur quam <in> antro Amyci timor visus percule- rat. atque alterum accedit hoc: quis credat Iasonem in summo hoc 'discrimine ponti' non eo animos sociorum revocasse, quod Iunone et Pallade adiuvantibus e terribili illa tempestate in primo libro descripta (608 sqq.) servati sint. easdem deas iterum adfore sperat Iason (653) de Pallade praecipue cogitans, quae sua arte totiens decimam undam tum averterat (II 53sq.). contra in pugna Amyci et Pollucis deorum auxilium omnino non commemoratur. itaque Valerium sic fere sçripsisse apparet: Idem Amyci certe viso timor om- nibus antro, <idem animos pelago Zephyris certantibus horror> perculerat; stetimus tamen . . . V 82
perculerat; stetimus tamen et deus adfuit ausis.
Fama per extremos quin iam volat improba manesTria sunt quae me adhortantur, ne intactum relinquam locum. primum enim (id quod levius esse libenter concedo) obiecto carere verbum implet aegre fero. deinde vox iam que poscere mihi videtur quod antecedat (dico infinitivum verbo addita adiunctum pendentemque a repetens). postremo, quod gravissimum est, totius enarrationis deest summa, dico primae navis commemorationem. ideo lacunam post v. 83 sig- [p. xxiii] nificavi sic fere explendam: et magnis natorum laudibus im- plet <inferna qui sede latent, rate pervia Ponti> addita iam- que fretis repetens freta ... VII 55
interea et magnis natorum laudibus implet
addita iamque fretis repetens freta iamque patentes
Cyaneas.
Ante meus caesa descendet Caucasus umbraSic V, nisi quod uictis et hillen exhibet. omnia, quae ser- vata sunt, profecto sincera atque optima, sed deest versus post v. 57. quod cum interpretes non intellexissent, ipsi se frustraverunt corruptelas investigantes. scilicet vv. 55 sq. figuram τοῦ ἀδυνάτου continent, quam v. 57 continuari aut7) particula vel externum est indicium. accedit, quod haec figura geminari vel multiplicari solet (cf. e. g. Verg. Buc. I 59 sqq., Ov. Met. XIII 324 sqq., XIV 37 sqq., ex Pont. IV 5. 41 sqq.). praeterea v. 57, si integer esset locus, neque cum versibus antecedentibus neque cum sequentibus apte cohaereret neque omnino explicari posset. ut autem quid poeta voluerit cognoscamus, imprimis verba cum vittis statui fera- libus Hellen quo spectent consideranda sunt. statuitne Aeetes Hellen an non? plerisque interpretibus Aeetes adfirmare videtur se non sacrificandam Hellen ad aram duci iussisse, quocirca non esse, quod vellus a se repetatur, quas excusationes ab hoc loco alienas atque omnino ridiculas esse apparet. una autem explicatio sententiae sufficere mihi videtur: nimirum respicit Aeetes statuam Helles a se iuxta Phrixi tumulum positam (V 187 sqq.), scilicet monumentum in cenotaphio statutum. iam credo cognosces, quid voluerit poeta, neque vituperabis me mancam sententiam sic ad finem perducentem: aut ego cum vittis statui feralibus Hellen <quam iussi, vivam ex pelago remeare videbo.> ad totum locum haec subintellegenda sunt: 'ante efficientur haec ἀδύνατα, quam vos, praedones, una nave adlati, spolium de me reportaveritis' (cf. v. 45). De hoc genere vitiorum ut plura dicerem operam dedi, [p. xxiv] quod difficillimum esse iudicium de versibus omissis atque ipsas lacunas ab editoribus et inconsideratius saepe significari et neglegi persaepe vel coniectando temere oblini non ignoro. Adiungendi denique illi loci, ubi in finibus versuum singula verba desunt vel mutilata reperiuntur, quia exemplaris cuiusdam margines discissi fuisse videntur. huc spectant
ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,
aut ego cum vittis statui feralibus Hellen.
si tamen his aliter perstas non cedere terris...
III 462 pars ardua ... IV 388 languentia...quod praecipue sub finem codicis factum esse non miraberis. Deinceps disserendum est de versibus in V a sedibus suis motis alienisque locis insertis. ad quod genus corruptelarum pertinent hi loci: I 56 legitur post 64, I 303 post 308, I 815 post 822, III 10 post 25, III 404 post 405, IV 209 post 213, V 407 post 426, VI 228 post 245, VIII 154– 185 post 385, VIII 441 post 459. quorum errorum plurimos iam antiquissimi interpretes correxerunt. Contra nonnullos versus, quo loco traditi sunt in V, editoribus recentioribus immerito esse suspectos persuasum est mihi. velut in errorem gravissimum inciderunt, qui D. Kennerknecht (zur Argonautensage, Bamberg 1883, p. 13) secuti vv. 1403–410 post v. 382 transposuerunt. haec autem iis causa fuit mutandi: Valerius e quinquaginta Argonautis quadraginta duos in transtris sedentes fingit. alterius remigum ordinis princeps est Telamon, alterius Hercules (353 sq.). ab utraque autem parte navis unum et viginti viros sedisse postulandum est. sed non facile intellegitur, utrum ordinem poeta priorem enumeraverit; uno enim tantum loco (387) alterius ducis (Herculis) nomen pronuntiatur. hinc igitur Herculis ordinem enumerari coeptum esse putabant interpretes, nec mirum est eis offensioni fuisse, quod a v. 355 usque ad v. 387 undeviginti remiges, inde a v. 387 viginti tres commemorentur. difficultas autem sic explicatur: Tydeus et Periclymenus (387-390) non primi sunt Herculei ordinis, sed ultimi, atque Herculis ordo prior enumeratur. hoc etiam inde evincitur, quod nullo alio modo illud quin [p. xxv] etiam (387) intellegi potest. deinde a v. 391 Telamonis ordo recensetur. sedent igitur utrimque unus et viginti remiges. Itemque Thilonem vv. VII 276–283 recte post v. 291 collocavisse nego, quamquam locum integrum non esse firmissimis argumentis demonstrari potest. si enim suo loco traditi essent vv. 276–283, lasonis essent illa verba cum Venere (Circe) colloquentis. quod fieri non potest ideo, quod v. 281 (te) Medea compellatur neque Iason ipse 'dignum hospitum' (280) apte se appellaret neque omnino verba digna sunt supplice. sed etiam post v. 291 vv. 276-283 orationem non quadrant. primum enim versu 291 (sat fama meis iam parta venenis) non minus quam versibus 282 sq. (occidat aeterna tandem Cadmeia morte iam seges et viso furmantes hospite tauri) finalem sententiam et effici et significari me iudice apparet.8) deinde cum totam orationem consideraverimus, cognoscemus primam partem (259–265) continere narrationem Veneris, alteram (266–275, 284–287) preces Iasonis, tertiam (et 276–283 et 288–291) argumenta, quibus Venus-Circe Medeae, ut Iasoni auxilium ferat, persuadere studet. his autem argumentis usa est vv. 288– 291: 1. quae iam promissa sunt, negare non decet (pro- misi, ne falle), 2. miseranda est sors Iasonis (moverer.. casu), 3. dignus est hospes, qui servetur (supplice digno), 4. novam laudem colliges famam tuam magicis artibus auctura (v. 291). vv. autem 276–283 haec argumenta profert Venus: 1. non nefas est hospites iuvare, nam heroinae veteres idem fecerunt (276–281, fas sit), 2. digni sunt hospites (280), 3. novam gloriam adipisceris, cum patriam pacaveris (281 sqq.). videmus igitur in vv. 276–283 duo argumenta repeti, dico dignitatem Iasonis et novae laudis spem. sed cum, quanta sit utriusque argumentationis vis atque auctoritas, perpendimus, in vv. 276–283 omnia perspicua esse ac digna (si quid dignitatis est in consiliis perfidis), vv. 288-291 obscuriores nec satis idoneos esse intellegimus. nam quod Circe [p. xxvi] auxilium promiserat, eo re vera nihil officii iniungit Medeae. neque porro valet labefacere pudorem virginis argumentum illud languidum, quod Circae fama iam satis magna sit, Medeae adhuc lateat ars et vis. contra quod nefas non est iuvare hospitem, hoc aptum est argumentum, et quod Medea patria pacata humanitatem propagabit, hoc magnum dignumque. itaque quia languidiora verba iuxta efficacia stare incredibile est, quia eaedem sententiae bis occurrunt, quia versus 284–291 uno tenore conscriptos esse apparet (nam verba miserebitur ergo? dic cum verbo promisi, ad quod nihil nisi te miserituram esse suppleri possit, artissimo vinculo coniunguntur), Valerium ipsum frigidulam istam sententiam finalem (288–291) improbantem nova et meliora (276–283) substituere voluisse credo. poëtam igitur ipsum vv. 276–283 post confecisse et margini manuscripti addidisse verisimile est. tum ab illo, qui post mortem Valeri Argonautica edidit, falso loco inserti sunt versus et utraque ad nos usque propagata est series. Alii versus in V inde labem traxerunt, quod scribae in versum aut antecedentem aut insequentem aberraverunt. sic versuum III 9, III 519, VI 417, VII 201 (quem versum spurium non esse Leo cognovit), VII 244, VIII 161 fines in aeternum incertos esse mansuros verisimile est. E ceteris corruptelis, quas V exhibet, ob multitudinem memorabiles sunt haplographiae, quas dicunt, et dittographiae literarum. permultis enim locis literae initiales vel finales verborum omissae sunt, quia eadem litera aut antecedit aut subsequitur, eodemque modo saepissime ex initio vel e fine verborum vicinis verbis litera addita est.9) Multo notabiliora sunt creberrima illa menda, quae originem inde duxerunt, quod scriba quidam stupidus neglegens- [p. xxvii] que verba vicina, sed inter se non cohaerentia, falso coniunxit vel extremas syllabas eorum adsimilavit.10) Plus delectationis quam ponderis illa vitia habent, quae inde orta sunt, quod scriba ut monachus verba ab ipsius notitia remota cum verbis in monasterio tritissimis commutavit. quo pertinent: VI 129 Mycael (archangelum intellegit pro nomine quodam gentis), III 76 galileae pro galeae, IV 50 amen pro amens, V 339 Frater et amen pro Fratre tamen. Gravissimi vero momenti illi loci sunt, ubi glossis vel interpolationibus in textum receptis verba poëtae corrupta sunt. in quorum numero certe non ducendi sunt illi versus, quos Giarratano (praef. p. XXIX) affert, excepto fortasse v. II 473, ubi veteris (pro felix) ex v. II 580 irrepsisse in textum veri dissimile non est. ipse in memoria V libri duo glossemata, quae poëtae verba expulerunt, deprehendisse mihi videor: III 511 quam Nemeen tot fessa minis, quake †belua† Ler- nae experiar. quin belua corruptum sit, dubitari non potest, sed e ductu literarum sinceram lectionem elicere velle ludentis est. nam verba per se apta neque inepte coniuncta (qualia sunt belua Lernae), a sententia tamen atque structura abhorrentia casu vel calami errore in codicibus effici incredibile est. itaque subobscuram quandum vocem a poëta hic scriptam et Vergiliano illo loco (Aen. VI 287: belua Lernae) adpicto a glossatore explicatam fuisse credo. quae glossa [p. xxviii] (nisi forte interpolamentum fuit, quod difficile potest diiudicari) in textum invasit. quid dederit Valerius, incertum est, sed fortasse Sudhaus, cum semina proponit, verum suspicatur. quod nomen explicatione egere viro semidocto potuit videri. V 147 Inde Genetaei rupem Iovis, hinc Tibarenum dant virides post terga lacus. sic legendum esse docet Apollonius Rhodius (II 1011 sqq.). V autem mire exhibet Indi- gena et aerupem iouis hinc tibi mauors. quid sibi vult hoc loco deus belli? arte enim adhibita diplomatica adeo nihil proficimus in investiganda corruptelae origine, ut nisi genuina Apollonius nobis suppeditaret, nunquam Valeri verba restitui possent. facile autem intellegitur librarium, qui primus verba in codice per maiusculas literas scripto non distincta diiungere conatus est, duo illa nomina gentium non cognovisse ideoque usitatiora verba literis falso coniunctis effecisse. sic ex INDEGENAETAEI factum est indigena et ae, ex TIBARENVM tibi arenum. trunca11) autem voce are- num nomen Iovis paene subsequente ῎αρην deum aliquo modo significari sciolus quidam suspicatus ob vicinum pronomen tibi vocativum casum Ares substituit atque explicandi causa Latinum nomen Mauors suprascripsit. hi igitur gradus depravationis deprehenduntur, ut videtur:
VII 452 spem ponis . . . VII 614 rettulit he<ros>
VIII 458 non gentis honos non ...
α: HINCTIBARENVMInterpolationibus nonnunquam genuinam scripturam corruptam esse iam supra breviter commemoravi (p. 13 adn.). cui generi corruptelarum gravissimarum attribuo etiam duo haec exempla: I 580 quot in aethera surgit molibus, infernas totiens de- missa sub undas, ubi totiens nulla ratione probari neque dubitari potest, quin totidem rectum sit. quae cum ita sint, [p. xxix] haplographia locum olim sic mutilatum fuisse pro certo babeo: TOTIDEM[DEM]ISSA. quae tum supererant literae totidemissa, ab interpolatore falso suppleta sunt, cui totiens prius in mentem venit quam totidem. V 692 *tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere pugnas Musarum chorus. V exhibet phlegyas qui reddere, intolerabilem certe coniecturam. nam qui non solum supervacaneum est, sed sententiae structuram perturbat. itaque Thilo non tenet rem, scribens ille Phlegrae qui reddere. immo vero postquam ex phlegreas oculorum errore non insolito phlegyeas atque inde phlegyas factum est, interpolator, ne metro versus laboraret, qui inseruit. Quae si recte disputavi, Vaticanum 3277 omne genus mendorum, quae illius aetatis librarii facere solebant, aequo plus passum esse nec plane carere interpolatorum et glossatorum licentia apparet, itaque in emendando Valerio Flacco etiam optimo huic codici semper diffidendum est. Ex V quinto decimo saeculo satis multi libri fluxerunt, qui quamquam baud pauca scribendi vitia correcta et graviora menda a doctis viris temptata exhibent, in recensendo Valerio Flacco prorsus neglegendi sunt. ad emendanda Argonautica plurimum utilitatis afferunt iis locis, ubi exscissis singulis foliis in V memoria hiat. quorum codicum tres classes distinguendae esse mihi videntur: prima enim classis complectitur codices satis integros a libidine virorum doctorum, altera continet libros gravius interpolatos, tertia et ipsos gravissime interpolatos et e Sangallensi codice contaminatos. inter codices satis integros habeo Monacensem et Urbinatem 669. Monacensis 802 (M), quem totum fere contuli, forma quadrata, chartaceus, continet folia CV, vicenos septenos versus in singulis paginis. recentiores manus tres in eo diiunxi, vetustissimam ipsius Ioviani Pontani (Mr) cuius fuisse librum subscriptione eodem minio quo coniecturae illae exarata demonstratur, alteram (Ms), quae ex codice Sangallensis classis (ut videtur, ex ipso Matritensi) lectiones varias [p. xxx] in margine sepia adpinxit. recentissimam (M2), quae innumerabilibus fere locis et de suo et de codice quodam gravissime interpolato coniecturas supra et iuxta versus scripsit. Thilo qui se emendatrices manus neque potuisse discernere neque voluisse dicit, in enotandis lectionibus saepissime erravit. Codex Vat. Urbin. 669 (U) bibliothecae Vaticanae membranaceus formae octonariae CII folia continet (cf. Samuelssonium in Erano VI, p. 74). ex hoc codice M libro simillimo, fortasse etiam meliore, perpaucae lectiones cognitae sunt, quas Samuelsson 1. 1. attulit. Secundae classi adiungendi esse videntur cod. Bononiensis, e quo satis multae lectiones in editionibus Delamallii et Caussinii publici iuris factae sunt, et cod. Burmanni, quem P. Burmann in editione sua hic illic commemoravit. praeterea huc fortasse pertinent cod. Vat. Urbin. 353 (F) et cod. Reginensis 1831 (R), quas Samuelsson 1. 1. descripsit atque hic illic laudavit, et cod. regius Heinsii, Reginensi ut videtur simillimus. Tertiae classi addicendi sunt: codex Vaticanus 1653 (N), quem Heinsius vocat Vaticanum secundum, membranaceus, formae maximae, ab una manu non ineleganter scriptus, ut triceni versus sint in singulis paginis. notabilis est codex, quia ex exemplari fluxit, cuius quaterniones VI–VIII discissi erant. hoc inde apparet, quod in illa parte carminis ordo versuum magnopere perturbatus est; atque septuageni versus vel bis septuageni locum suum non servaverunt, ut tricenos quinos versus exemplar illud in singulis paginis continuisse cognoscas. ceterum ex eodem archetype discisso fluxit editio princeps (Bononiensis prima). codicem N et Thilo et Samuelsson et ipse ego satis multis locis inspeximus.12) cod. I. Valettae (T), cuius externam speciem descripsit Giarratano (praef. XXX, adn. 5), qui librum ipse Neapoli contulit lectionesque ex eo commentario critico inseruit. [p. xxxi] de reliquis eiusmodi codicibus aut nihil aut perpauca cognita habemus; sunt autem duo Chisiani, quattuor Laurentiani, Marcianus, codices Coki, Harlesii, Graevii.
β: hinc tibi aren<um>
γ: hinc tibi
needschecking ares
δ: hinc tibi mauors.