[20] Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur:
οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα πηλεύς,non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est; addidit enim hoc de suo:
οὐδὲ θέτις μήτηρ: γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα
πέτραι τ᾽ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής,
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres,quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.