previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


IV

[4arg] Versus accepti ex Q. Enni septimo Annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.


DESCRIPTUM definitumque est a Quinto Ennio in Annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Servili, viri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque veterum ac novorum scientia quantaque servandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad muniendas vitae molestias fomentis, [p. 370] levamentis, solacis amicum esse conveniat hominis genere et fortuna superioris. [2] Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta. [3] Ad hoc color quidam vetustatis in his versibus tam reverendus est, suavitas tam inpromisca tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitias legibus observandi, tenendi colendique sint. Quapropter adscribendos eos existimavi, [4] si quis iam statim desideraret:
Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter
Mensam sermonesque suos rerumque suarum
Comiter inpertit, magnam cum lassus diei
Partem fuisset, de summis rebus regundis
Consilio indu foro lato sanctoque senatu;
Cui res audacter magnas parvasque iocumque
Eloqueretur sed cura 1 malaque et bona dictu
Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret,
Quocum multa volup ac 2 gaudia clamque palamque;
Ingenium cui nulla malum sententia suadet
Ut faceret facinus levis aut malus; doctus, fidelis,
Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus,
Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum
Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas
Quem facit et mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum leges divumque hominumque;
Prudenter qui dicta loquive tacereve posset;
Hunc inter pugnas conpellat Servilius sic.
[p. 372] L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.

1 sed cura, Hosius (sed = sine); et cuncta, γ.

2 ac, added in ς; volup sibi fecit clamque, Vahlen1.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: