previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Liber Septimus Decimus


I

[1arg] Quod Gallus Asinius et Largius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione quam dixit Pro M. Caelio; et quid ad versus homines stolidissimos pro eadem sententia vere 1 digneque dici possit.


UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum. [2] Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt, [3] sed enim hoc, 2 in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.

[4] M. Cicero Pro M. Caelio ita scribit: “Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum.” [5] Non existumant verbo proprio esse usum, quod aitpaeniteat,” atque id prope ineptum etiam [p. 198] esse dicunt. [6] “Nam 'paenitere,'” inquiunt, “tum dicere solemus, cum quae ipsi fecimus aut quae de nostra voluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus”; [7] neminem autem recte ita loquipaenitere sese, quod natus sitautpaenitere, quod mortalis sitautquod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat,” quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris 3 vi ac necessitate naturae nobis accidant: “Sicut hercle,” inquiunt, [8] “non voluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit 'non paenitere,' tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet paenitendi.”

[9] Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia etpaeniterenisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt etpaenitetab eo quod estpaeneetpaenuriadixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur. [10] Nunc autem, sub hac eadem significatione quae vulgo nota est, non modo ineptum hoc non est quod M. Cicero dixit, sed festivissimum adeo et facetissimum est. [11] Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est etnon [p. 200] paenitet,” inquit, “M. Caelium, non deformem esse natum,” ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.


II

[2arg] Verba quaedam ex Q. Claudi Annalium primo cursim in legendo notata.


CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum sententiarumque elegantium recordationes. [2] Velut haec verba ex Q. Claudi primo Annali, quae meminisse potui, notavi, quem librum legimus biduo proximo superiore.

[3] “Arma,” inquit, “plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese.” “Inlatebrantverbum poeticum visum est, sed non absurdum neque asperum. [4] “Ea,” inquit, “dum fiunt, Latini subnixo animo ex victoria inerti consilium ineunt.” “Subnixo animo4 quasi sublimi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque.

[p. 202] [5] “Domus,” inquit, “suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci.” “Frunisci5 rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatunque est ab inperitis antiquitatis an Latinum foret. [6] Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam verbum estfruniscorquamfruor,” et utfatiscorafateor,” itafruniscorfactum est afruor.” [7] Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina videtur, in epistula quam exul Ad Domitios misit, ita scripsit: “Illi vero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor.” [8] Novius, in Atellania quae Parcus inscripta est, hoc verbo ita utitur:

Quód magno opere quaésiverunt, id frunisci nón queunt.
Qui non parsit ápud se, ... frunítus est.
[9] “Et Romani,” inquit, “multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur.” “Copiantur6 verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qualignanturetpabulanturetaquantur.” “Sole,” inquit, “occaso.” [10] “Sole occasonon insuavi vetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in Duodecim autem [p. 204] Tabulis verbum hoc ita scriptum est: “Ante meridiem causam coniciunto, cum perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol 7 occasus suprema tempestas esto.”

[11] “Nos,” inquit, “in medium relinquemus.” Vulgusin mediodicit; nam vitium esse istuc putat et, si dicasin medium ponere,” id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici videbitur, si quis ea verba non incuriose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, vitium id non est. [12] “Postquam nuntiatum est,” inquit, “ut pugnatum esset in Gallos, id civitas graviter tulit.” “In Gallosmundius subtiliusque est quamcum Gallisautcontra Gallos”; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt.

[13] “Simul,” inquit, “forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum viaticum ex se atque in se ad rempublicam evertendam habere.” “Magnum viaticumpro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod estinstitueetinstrue.”

[p. 206] [14] “Nam Marcus,” inquit, “Manlius, quem Capitolium servasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et vi et virtute bellica nemini concedebat.” “Adprimecrebrius est, “cumprimerarius traductumque ex eo est, quodcumprimisdicebant pro quod estinprimis.”

[15] “Nihil sibi,” inquit, “divitias opus esse.” Nosdivitiisdicimus. Sed vitium hoc orationis nullum est ac ne id quidem est quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est et veteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sitdivitiis opus essequamdivitias,” nisi qui grammaticorum nova instituta ut τεμένων ἱερά observant.

[16] “Nam hac,” 8 inquit, “maxime versatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare.” Inusitatediurnaredixit prodiu vivere,” sed ex ea figuratione est, qua dicimusperennare.” “Cum iis,” inquit, “consermonabatur.” [17] “Sermonarirusticius videtur, sed rectius est, “sermocinaritritius, 9 sed corruptius est. [18] “Sese,” inquit, “ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse.” “Ne id quoquedixit prone id quidem,” infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.

[p. 208] [19] “Tanta,” inquit, “sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus.” “Sanctitasquoque etsanctimonianon minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbumsanctitudo,” [20] sicuti M. Cato In L. Veturiumduritudinemquamduritiamdicere gravius putavit: “Qui illius,” inquit, “impudentiam norat et duritudinem.”

[21] “Cum tantus,” inquit, “arrabo penes Samnites populi Romani esset.” “Arrabonemdixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam vis huius vocabuli in ea sententia gravior acriorque est; sed nuncarraboin sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidiusarra,” quamquamarraquoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.

[22] [23] [22.23] “Miserrimas,” inquit, “vitas exegerunt,” et: “hic nimiis in otiis,” inquit, “consumptus est.” Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est.

[24] “Cominius,” inquit, “qua ascenderat, descendit atque verba Gallis dedit.” “Verba Cominium dedisse Gallisdicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem 10 viderant. Sedverba dedithaut secus posuit quam si tu dicaslatuit atque obrepsit.”

[25] “Convalles,” inquit, “et arboreta magna erant.”

[p. 210]Arboretaignobilius verbum, “arbustacelebratius.

[26] “Putabant,” inquit, “eos qui foris atque qui in arce erant inter se commutationes et consilia facere.” “Commutationes,” id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.

[27] Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat, mihi notavi.


III

[3arg] Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo Humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.


IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum. [2] Riserunt hoc ad inludendum ex his, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus ἀγοραίους Graeci appellant, atque eum qui id dixerat librum legisse Homeri aiebant, cui versus hic forte deesset:

καὶ δὴ δοῦρα σέσηπε νεῶν καὶ σπάρτα λέλυνται.
[3] Tum ille prorsum inritatus: “Non,” inquit, “meo libro versus iste, 11 sed vobis plane magister defuit, si creditis in eo versu σπάρτα id significare quod nos [p. 212] 'spartum' dicimus.” [4] Maiorem illi risum subiciunt, neque id desierunt, 12 nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis vicesimus quintus Humanarum, in quo de isto Homeri verbo a Varrone ita scriptum est: “Ego σπάρτα apud Homerum non plus 'spartum' significare puto quam σπάρτους, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; sed hi plerasque naves loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque sativis rebus, a quibus σπάρτα appellabant.” [5] Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo verbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia voces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diversitate accentuum separantur.


IV

[4arg] Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.


MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in