previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


XIX

[19arg] Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris, disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe saluberrima. 1


Favorinum ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari viderentur, philosophos esse huiuscemodi ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν; id significatfactis procul, verbis tenus.” [2] Iam illud est vehementius quod Arrianus solitum eum dictitare, in libris quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. [3] “Nam cum,” inquit, “' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis [p. 266] moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat: '῎ανθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι εἰ κεκάθαρται τὸ ἀγγεῖον: ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν αὐτὰ βάλλῃς, ἀπώλετο: ἢν σαπῇ, οὖρον ὄξος γένοιτο εἴ τι τούτων χεῖρον.'” [4] Nil profecto his verbis gravius, nil verius, quibus declarabat maximus philosophorum, litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi et, quod ipse κυνικώτερον ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius.

[5] Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est duo esse vitia multo omnium gravissima ac taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus. [6] “Itaque,” inquit, “si quis haec duo verba cordi habeat eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque vivet tranquillissimam.” Verba haec duo dicebat: ἀνέχου et ἀπέχου.

[p. 268]

1 saluberrima, Skutsch; salubria, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: