[45] eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius 1 poeticam Romae coepisse dicit 2 in his versibus:
Poénico belló secundo Músa pinnató gradu
Íintulit se béllicosam in Rómuli gentém feram.