IV
[4arg] Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.MENANDER a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero vincebatur. [2] Eum cum forte habuisset obviam, “Quaeso,” inquit, “Philemo, bona venia dic mihi, cum me vincis, non erubescis?” [p. 214] [3] Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi. [4] Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt. [5] Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro versus legimus in libro qui Chronica inscriptus est:
κηφισιεὺς ὢν ἐκ διοπείθους πατρός,[6] Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
πρὸς τοῖσιν ἑκατὸν πέντε γράψας δράματα
᾿εξέλιπε, πεντήκοντα καὶ δυεῖν ἐτῶν.