[3] Erant autem verba quae tunc suppetebant, huiuscemodi:
Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac[p. 368] “Obesum” hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento; vulgus enim ἀκύρως vel κατὰ ἀντίφρασιν “obesum” pro “uberi” atque “pingui” dicit.
Mente exsensa tardigenuclo
Senio obpressum.