[12] At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria:
Máximas opímitates gaúdio effertíssimas
Súis eris ille úna mecum páriet gnatoque ét patri;
Ádeo ut aetatem ámbo ambobus nóbis sint obnóxii
Nóstro devincti beneficio.