[4] quod “affatim” non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod “exadversum” dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:
In quo haéc discebat lúdo, exadversúm loco 1[p. 40]
Tostrina erat quaedam.