Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 414] [8] Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet—nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant—“Vediovem” appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate. [9] “Ve” enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum “a” littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit. [10] Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti “vescum,” “vemens” et “vegrande,” de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus; “vesani” autem et “vecordes” ex una tantum parte dicti, quae privativa est, quam Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. [11] Simulacrum igitur dei Vediovis, quod est in aede de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt videlicet partae ad nocendum. [12] Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.