Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 12] intromissi sunt, verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae; [7] cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est Pro Rodiensibus et in quintae Originis libro scripta est. [8] Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. [9] Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit. [10] Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. [11] Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere, maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. [12] Culpavit autem primum hoc, quod Cato “inerudite et ἀναγώγως,” ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit ne patres, gaudio atque laetitia
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.