[p. 36] fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum. [7] Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus. [8] Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.
VI
[6arg] Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεις appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave. [2] Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus. [3] Verba ex libro eius, quem περὶ μνήμης composuit, haec sunt:τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.