[p. 82]
Talem dives arat Capua et vicina Vesevopostea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret 1 in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, “oram” que pro “Nola” mutasse atque ita reliquisse;
Nola iugo;
et vicina Vesevo[2] Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit “ora” quam “Nola,” dubium id non est. [3] Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. [4] Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. [5] Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:
Ora iugo.
῾η δ᾽ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃatque item alio loco:
῍η χιόνι ψυχρῇ ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλῳ,
λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.[6] Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus: