previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 98] praecipitantiae feceris, 1 mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam 2 facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet; sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.” [12] Infert deinde verba haec, his quae dixi congruentia: διὸ καὶ ὑπὸ τῶν πυθαγορείων εἴρηται.
γνώσει δ᾽ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματ᾽ ἔχοντας,
ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρ᾽ αὐτοῖς γινομένων καὶ καθ᾽ ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν. [13] Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.

[14] Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:

῍ω πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται.
᾿εξ ἡμέων γάρ φασι κάκ᾽ ἔμμεναι: οἱ δὲ καὶ αὐτοί
σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγε᾽ ἔχουσιν.
[15] Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse

1 fueris, Hertz.

2 etiam, Hosius; iam, ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, 1927)
load focus English (John C. Rolfe, 1927)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: