[p. 238]
XI
[11arg] Verbum “mature” quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod “praecox” declinatum “praecocis” facit, non “praecoquis.”“MATURE” nunc significat “propere” et “cito” contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est “mature” quam dicitur. [2] Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: “'Mature,'” inquit, “est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.” [3] Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis “matura” dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. [4] Quoniam autem id quod non segniter fiebat, “mature” fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri “mature” dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt “inmatura” verius dicantur. [5] Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit “maturitas.” [6] Vergilius quoque, si quis animum